Pavia: battesimo di Agostino
NICOLI HIERONYMUS
Nicoli Fr. Hieronymus, Romae, saeculo XVII ineunte ortum habuit, nomenque Felicis in baptismate accepit. Ordinem S. P. Augustini anno 1624 in conventu S. Mariae de Populo Urbis amplexatus, totus ad arripiendam morum sanctitatem ac rerum divinarum scientiam sese dedit. Arimini anno 1626 inde Neapoli, Romaeque in conventibus nostris alacriter studuit. Sacerdos ordinatus mittitur Senis Studiorum magister. Anno 1633 Lector renuntiatus, Perusii et in Gymnasio S. Augustini de Urbe Philosophiam ac Theologiam docuit. Transactis aliquibus aliis annis Parochus S. Mariae de Popolo nominatus in magnam existimationem venit apud Insubricae Congregationis alumnos, ita ut cum Fr. Seraphinus de Bonis Lucen. die 23 Augusti 1659 ad superos evolasset, Summus Pontifex Alexander. VII, qui plurimi eum faciebat, motu proprio die 3 Septembris eiusdem anni in officio Procuratoris Generalis eiusdem Congr. Hieronymum nostrum suffecit. At post tres annos in ipso conventu S. Mariae de populo die 14 Aprilis 1662, moriens, ingressus est viam, universae carnis. Eius opera sunt:
1. Lucubrationes / utriusque Iuris / Theoriam et Praxim / quatuor librorum / Institutionum Imperialium / conformes / summo studio elaboratae, ac consimili brevique methodo / in duobus Tomis distributae / Quorum primus seriem Titulorum et cuislibet Libri prosequitur / Secundus vero Ius / Canonicum Caesareo Iuri conforme, multisque notis Rerum indicatarum usu / frequentibus connectit, et contingentes in dies difficultates, consimili / casu decisas praestat, ac incuntanter absolvit / U. I. Peritis maxime Forum Ecclesiast. profìtentibus, tum Regularibus, quam saecularibus / in utroque iudicio, interno scilicet et externo apprime utiles, vel necessarie / Auctore Ad.m R. Fr. Hieronimo Nicolio Romano, Ordinis Eremitarum S. Augustini / Congr. de observantia Lombardiae nuncupata, olim Sacrae Theol. Lectore / nuper vero eiusdem Congr. in Romana Curia Procuratore Generali / ad Illustriss. et Reverendissimum DD. / Innicum / Caracciolum / Reverendae Camerae Apostolicae Clericum ac Decanum / Romae, Typis Iacobi Dragondelli, 1662 in fol., ibidem 1670, 1676, 1700 apud Franciscum Antonium Galleri, in fol. nec non ibidem 1700 Typ. Buagni in fol.
2. Flosculi sive notabilia practica, ex utroque iure, probatisque auctoribus ac Theologiae fontibus libata, ad iuridicam praxim in unum collectam, et methodo alphabetica stadiosorum commoditati disposita, Romae, 1656 in 4° et 1679, I vol., in fol.; Venetiis 1683 apud Bertanos, in 4°, item ibidem 1693, 1706 et 1722 in 4°.
3. Summa / sive / Compendium Litterarum et Decretorum Sacrae Congregationis Emi.mor et R.mor S. R. E. Cardinalium negotiis et con/sultationibus Episcoporum et Regularium praepositae / ab illius exordio, nempe anno salutis 1573, usque ad annum (1656) editorum ex ipsis originalibus Regi/stris integra fide compilatum, in tres partes. I. Epi/scoporum. II. Regularium virorum. III. Monialium / distinctum; nec non ordine alphabetico, topicoque di/gestum opera, labore et industria Fr. Hieronimi / Romani ordinis Heremitarum S. Augustini Congregationis / Lombardiae Sacrae Theologiae Lectoris, et Parochi S. E. / Mariae de Populo Urbis, antequam saeculo nuncium, remitteret Felicis Nicolii Praesbyteri, et I. U. D. // Mss. Biblioth. Casanatensis, XV. 1-3, chart. in fol. saec. XVII, vol. 3.
4. Novi et Veteris Testamenti Quaestiones collectanaee in sacris Doctoribus praesertim S. Thomae de Aquino Angelica Summa depromptae. mss.
Referenze:
Bibl. Romana, Notizie della Vita e delle opere di scrittori Romani, Vol. I, pag. 191. Roma, Botta, 1880; Alghisi, Chronicon, mss. in Arch. Ordinis; Ossinger, pag. 628; Lanteri, Postrema saec. Sex., T. III, p. 159; Hurter, Nomen. Lit., T. I, p. 890; Lopez, additamenta ad Crus. Monasticon, T. II, p. 211, qui falso supponit illum ex hac vita migrasse anno 1706, et Analecta Iuris Pontificis, X, 609