Pavia: battesimo di Agostino
NOCCI CAMILLUS
Nocci Fr. Camillus, prope Urbem Senarum ortus, et in nostro Ordine Studiorum Regens, floruit saec. XVII, tam integritate vitae quam litterarum peritia. Per plures annos vigilanter suam Ilicetam Congregationem rexit ut eiusdem Vicarius Generalis. Obiit Florentiae incerto anno, atque ex eius calamo volumina duo habentur, in quorum primo continentur: Bullae, Diplomata, Privilegia atque Pontificia Rescripta in favorem suae Ilicetanae Congregationis concessa: in altero vero, typis mandato: Relatio de variis beatis Congregationis llicetanae.
Referenze:
Landucci in Silva Ilicet., p. 157 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 414