Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Noce Thomas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NOCE THOMAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

NOCE THOMAS

 

 

 

Noce Fr. Thomas, qui et de Nuce, Nucettae, et de Nucetis vocatur in actis Capitulorum Generalium (Cfr. Analecta Aug., Vol. X, pp. 21, 35, 43, 69) fuit a Rapallo, quamvis, forsan ob conventus adfiliationem, dicatur etiam Ianuensis. Extitit S. Theol. Magister, vixitque saec. XVII, prima eius medietate. An. 1627 erat Papiae cursor, an. 1636 Ianuae apud Consolationem S. Theol. Bacc. et Regens illius studii, an. 1649 interfuit capitulo gen. Romano, ac inibi, ut legitur in actis: "conclusiones pro studio Ariminensi sub tutela R. P. Mag. Fr. Thomae Nocettae a Rapallo Regentis, tuetur cursor Fr. Augustinus Panitarellus a Mondulpho magister studentium Pisauri". Item interfuit et cap. gen. an. 1655 celebrato in quo "conclusiones pro Gymnasio Patavino defendit cursor Fr. Carolus de Marino sub assistentia P. Mag. Fr. Thomae de Nucetis Ianuensis de Rapallo", et cap. gen. an. 1664 habito ut Definitor Congregationis S. Mariae Consolationis; an. 1667 erat Assistens Generalis Italiae. A. Morici: I Mss. del Comune di Cascia, haec de illo habet: "Thomae de Nuce. Libri de Generatione et de Anima. Sui primi due fogli è la: Tabula in libris de Generatione et de Anima. Sul terzo foglio vi sono figure a penna e l'arma del Simonetti; in mezzo si legge: Totius philosophici cursus - questiones - Ad.m R. P. M.ri Thomae de Nuce - Perusini licei moderatoris optimi - scribebat Fr. Nicolaus Simonetti de Cascia - Anno 1650-1651 - Sul quarto foglio è scritto: In libros Philosophiae Arist. disputationes - e poco sotto:

- Ego Fr. Nicolaus Simonettus de Cassia initium dedi Philosophicis libris die 12 febr. sub anno Iubilei 1650 tempore generalatus Rev. Patris Philippi Vice-comitis mediolanensis sub feliciss.s auspiciis Ad.m R. P. M.ri Thomae de Nuce Ianuensis Gymnasii hujus Perusini Regentis. - Tom. I, in 8, in pag. di fogli 199".

 

 

 

Referenze:

Analecta Aug., Vol. X, pp. 21, 35, 43, 69