Pavia: battesimo di Agostino
NORIS HENRICUS
Noris Fr. Henricus, Veronensis, S. R. E. Cardinalis, eruditorum in Urbe aeternum decus atque iudex et arbiter rerum chronologicarum, in baptismo Hieronymus, natus est die 29 Augusti 1631 ex patre Alexandro Noris, oriundo ex Hibernia et Matre Catharina Manzoni. Corrigendi itaque sunt Hurter in suo Nom. Litt., T. IV (1910) col. 855, et Tiraboschi in sua Storia della Letteratura italiana, T. VIII (1780), p. 101, qui scripserunt primus, illum ortum duxisse die 19 Augusti, et alter die 1 Septembris. Sed eius vitae notitias praestat transcribere ex Iosepho Lanteri, in Opere Eremi Sacrae Augustinianae, T. I. (1874) p. 259 et seq. Sic itaque ille: "illius familia jam inde ab initio saec. XIII degebat Gandini in pago Bergomensi, unde Veronam se recepit circa an. 1580. Pater vir fuit valde eruditus, qui etiam editis libris praesertim historicis litterariam rempublicam locupletavit. Henricus itaque ingenita quadam atque haereditaria propensione litteris addiscendis proclivis, iam inde a puero ad earum studium sedulo animum adiungere coepit, adeo ut brevi in politiori humanitate mirum profectum fecerit. Postea vero 15 annos natus Ariminum in Romandiolam ad sublimiora studia sub Iesuitarum disciplina excolenda profectus, quippe qui frequens in lectione operum S. P. Augustini versabatur, tantam erga sanctissimum doctorem animo concepit existimationem atque reverentiam ut illius Ordinem omnimode amplecti deliberavit. Accepto itaque ibidem Erem. Augustinensium habitu, Hieronymi cum Henrici nomine commutato, non ita multo post ingenii sui praestantiam, mentisque vastitatem Ordinis Superioribus palam fecit; quare illum Gen. Petrellius Ramam vocavit, ut ibidem maiori cum profectu atque commodius studiis, operam daret. Quidquid interim a scholasticis supererat studiis, in sacrae ac profanae historiae, chronologiae et geographiae studium conferebat. Contigit inter haec, ut Romam veniret noster Christianus Lupus Hiprensis, vir illa tempestate plane doctissimus, cui Norisius datus comes et index ad visenda Urbis monumenta, ex tanti viri consuetudine in eiusmodi studiis magis magisque confirmatus est. Hinc Lupus ut suam in iuvenem optimae spei benevolentiam manifestaret suam de christiana contritione epistolam, qua se ab impactis de hoc argumento accusationibus vindicavit, senior iuniori inscripsit. Testatus est enim, quod cum Romam advenisset, nihil potius sibi accidisse quam "quod te (Norisium alloquitur) clarissimi parentis tui, Onuphrii Panvinii vestigiis insigniter adhaerentem, ideeque non solum scholastica atque dogmatica theologia, sed et profana et sacra antiquitate instructum eximie talem invenerim thesaurum. O quoties primates almae urbis basilicas adeundo de avitis et reipublicae et Ecclesiae illic actis instruebas eruditissime...". Eo tempore Norisius, Baronii annales ad calculum revocare et emendare meditabur; sed eius labores praevertit Pagi. Dicitur a scriptoribus quod quatuordecim diei horas ut plurimum studiis impendebat, qua nimirum assidua applicatione ita reconditissima scientiarum arcana expiscatus fuit ut iure meritoque Maffeius, a Moronio citatus, asserere non dubitavit "che non ha senso chi non ammira le nuove scoperte fatte da questo Cardinale nella storia ecclesiastica, e nella erudizione più scelta". Ipse enim non solum D. Parentis Augustini doctrinam suis doctrinis egregie defendit, verum etiam tum sacram, tum profanam historiam illustravit, antiquitates e tenebris eruit, chronologiam instauravit, calendarium correxit, novamque periodum induxit, quam Norisianam appellant, quaeque, ut ait noster eruditissimus Io. Laurentius Berti, perutilis est ad inveniendum cyclum solarem, novilunia, diemque paschalem. Apud Ordinem studiosam juventutem docuit Romae, Pisauri, Perusiae, atque Patavii, in qua postrema civitate celeberrimam Historiam Pelagianam complevit. Hoc egregium opus, quod universali omnium eruditiorum approbatione exceptum fuit malignantium patuit invidiae qui illud propterea non semel inter prohibitos libros amandare conati sunt. Verum suorum detractorum audaciam atque effrontem procacitatem nullo negotio confregit doctissimus Norisii calamus, adeo ut magis magisque excreverit per totum orbem terrarum illius vastissimae eruditionis fama, atque maioribus in dies dignitatibus a Summis Pontificibus honestatus fuerit. Nec caruit eloquentia pergami, quare in praecipuis Italiae urbibus cum omnium plausu conciones habuit, et Interamnae patriciatu cum tota eius domo nobilitatus fuit. Interfuit capitulo generali anno 1667 Romae celebrato, et omnium consensu disputationum omnium, quae inibi peragebantur, Praesidens fuit nominatus. Interim a Clemente X S. Officii qualificatoris munus obtinuit, et an. 1674 suadente eruditissimo Magliabecchio Cosmas III Magnus Hetruriae Dux Henricum nostrum una simul cum praenominato nostrate viro doctissimo Christiano Lupo, qui tamen adire noluit, Florentiam arcessivit eumque suum theologum constituit, filiique sui Ioannis Gastonis praeceptorem ac demum in Pisana Universitate publicum ecclesiasticae historiae professorem cum annuo stipendio Ducatorum 380 oblata illi praeterea ad Episcopatum Pistoriensem praesentatione, quem tamen honorem constantissime recusavit. Verum celeberrima Christiana Svetiae Regina, quae postquam Regno se abdicaverat Romae degebat quaeque in sua domo quamdam Academiam litterariam constituerat ex qua Arcadum Academia initium sumpsit, illum huic accensuit quamvis absentem. Instavit insuper eadem Regina apud Clementem X et Innocentium XI ut eum Romam invitarent, eiusque opera et sapientia uterentur, sed eiusmodi honorem constanter ille declinavit: instante vero Innocentio XII apud Hetruriae Magnum Ducem, eidem significans se, nisi Norisium obsequaretur, praecepto coacturum, Henricus noster, quamvis invitus, Romam rediit an. 1692, ubi ab eodem Summo Pontifice summis honoribus exceptus fuit, atque custos Bibliothecae Vaticanae, demortuo paulo ante celebre Schelstratio illius bibliothecae primo custode, constitutus, oblata illi quoque Sacrarii Apostolici praefectura, quam tamen ipse admittere noluit. Ab eodem Summo Pontifice die 12 Decembr. 1695 in Sacrum Purpuratorum Collegium, quamvis reluctans, cooptatus fuit titulo S. Augustini, ac deinde primariis Romae Congregationibus adscriptus, nec non an. 1700, succedens celeberrimo Card. Casanatae, S. R. Ecclesiae Bibliothecarius renuntiatus cum annuo scutatorum 5585 emolumento, uti refert Moronius in suo Dizionario di erud. Storico-Eccl., Vol. 48, p. 104. Fatis concessit Romae die 27 Feb. an. 1704, aetatis suae 73. De illius obitu ita legitur in Reg. 5 Gen. Serani p. 254: "Post fere decem menses laboriosae hydropisis tandem vitam cum morte commutavit E.mus Card. H. Noris nostrae S. Religionis decus et ornamentum inclytum, S. P. Augustini doctrinae defensor acerrimus, litteratorum moecenas amantissimus, apud Principes Christianos apprime carus, atque in Rom. Curia splendoris indelebile monumentum". Citatus vero Hurter in suo Nomenclatore Litt. ita de illo loquitur: "Ingenium ei fuit valde acutum, promptum et acre, memoria tenax, consilium perspicax et prudens, ingenua indoles et facilis; in familiaribus collocutionibus erat mirifice facetus, eiusque consuetudo admodum iucunda. Tanto fervore studio incumbebat ut dicere soleret: hominem, qui in octo saltem horas non posset lectionem meditationemque producere, haud multum posset inter literatos excellere. Saepe quinque immo tres tantum horas somno indulgebat: nulla usus est autumni vacatione, neque se quoquam solatii causa movit ex urbe. Semel tantum quotannis, dum fuit Romae, horae spatio rus divertit, ut Augustinianos vacationum tempore inviseret, et semel Card. Carpegna praeter opinionem in quandam villam ad prandium deductus fuit". Sepultus fuit in nostro S. Augustini templo, et ibidem extat marmoreum eius monumentum cum figura eiusdem ad vivum expressa, ad desteram concivis et confratris sui Onuphrii Panvinii cum apposito analogo epitaphio. Veronenses quoque, scribit Moronius (l. c.) "alzarono a questo gran cardinale nella loro cattedrale un nobile monumento di marmo, come sogliono fare con lodevole intendimento con tutti i concittadini che si segnalarono nelle lettere e nelle scienze. Chi volesse raccogliere le giuste lodi che da gravi scrittori gli furono date, formerebbe un libro". Sed non defuerunt illi inimici atque detractores et "post eius obitum, prosequitur Lanteri (l. c.) supremus Hispaniarum Inquisitor Norisii historiam Pelagianam et dissertationem super V synodo aecumenica in prohibitorum librorum indicem retulit, quod ubi rescivit eximius totius Ordinis Augustiniani antistes Augustinus Gioia rem totam sapientissimo Pontifici Benedicto XIV commendavit, qui statim pro sua erga Norisium ipsum existimatione hisce sequentibus ad praefatum Hispaniarum Inquisitorem datis littenis defunti Cardinalis patrocinium suscepit: "Etsi, (haec namque inter caetera habet Summi Pontificis epistola quae incipit: "Dum praeterito mense" data Romae apud S. Mariam Maiorem die 31 iulii an. 1748) memorati Norisii opera aliquid Iansenismi, aut Bajanismi redolerent, prout auctor Bibliothecae Iansenisticae immerito automavit, post tot annorum lapsum, in quorum decursu ea summo plausu excepta sunt, nonne prudens oeconomia ecclesiastica exigebat, ut a proscriptione abstineretur quam unusquisque praevidere poterat multa mala esse excitaturam, unitatem Ecclesiae hispanicae esse scissuram, obstrepentibus videlicet, prout unusquisque praevidere poterat, Augustiniani Ordinis alumnis, et ipsorum asseclis, obstrepentibus tot aliis viris doctis in Hispania degentibus, et partium studio non abreptis, paratisque ad assumendam auctoris defensionem, non incogniti, non gregarii, sed litteratorum sui temporis principis, et eo solo litteraturae ecclesiasticae et profanae merito sacro Cardinalium Collegio adscripti?... Haec procedunt in hypotesi in qua Norisiana opera Baianismum, et Iansenismum redolerent; quid autem dicendum erit, cum ea Baianismi aut Iansenismi nota careant, et carere constet post multiplicatum super eis examen in hac Suprema Inquisitione Romana, cui Summi Pontifices, pro tempore existentes praesunt, quique mox recensita examina suo calculo comprobarunt? Antequam Norisius historiam pelagianam, et dissertationem super quinta synodo typis ederet, rumor insurrexit Bajanismi et Iansenismi, et tunc factum est ut opus extra urbem edendum, theologorum et extraneorum revisorum approbatione munitum, ante editionem ad urbem transmissum fuerit. Novi idcirco revisores in urbe fuerunt deputati, et cum hi nihil mali, aut sanae doctrinae adversans in opere invenissent, auctori datum est ut suo iure uteretur, compositumque typis ederet. Opere edito novae adversus illum excitatae sunt controversiae, eo potissimum sub obtentu, quod ei furtive additae ferebantur nonnullae paginae, quae non erant in opere manuscripto, quae idcirco non fuerant revisorum oculis subiectae. Purgavit se ab hac calumnia Norisius; nulla nota eius operi insita fuit, communisque plausus nedum perseveraverit, sed auctus est. Degebat Norisius Florientiae apud magnum Etruriae ducem, et ecclesiasticae historiae cathedram in Universitate Pisana moderabatur, tanti viri fama cum ad aures Innocentii XII tunc universalem Ecclesiam gubernantis devenisset, ipsumque ad urbem evocasset, ut officio primi custodis Bibliothecae Vaticanae fungeretur, eiusque aemuli bene praevidissent ipsum ad urbem fuisse vocatum, ut inter cardinales mox creandos cooptaretur, pontifici Innocentio XII detulerunt Norisium esse virum doctum, sed malae doctrinae, et libellis in vulgus sparsis repertis accusationibus Iansenianae doctrinae simul insimularunt. Haesit Innocentius, et ne in sacrum cardinalium Collegium admitteret malae aut dubiae doctrinae virum, octo deputavit theologos, qui a partium studio abessent, illisque mandata vere dedit, ut in Norisii opera acrius animadverterent. Theologi mandatis ea qua decet reverentia strenue morem gesserunt; ipsorum sententiae in Congregationae supremae Inquisitionis, suffragantibus etiam cardinalibus eidem adscriptis, perpensae sunt; cumque nihil anathemate vel alia censura dignum in operibus fuerit adinventum, pontifex Innocentius theologorum et cardinalium sensus facto comprobavit; consultorum quippe Inquisitionis Collegio Norisium adscripsit, quod utique non fecisset, si de eius sana doctrina vel minimam habuisset suspicionem; aemuli etsi hoc novo fulmine percussi, nocendi animum nullatenus deposuerunt; sed ne suprernae Inquisitionis iudicium ab ipso pontifice uti vidimus comprobatum directe impugnare viderentur, nonnullos tantum sibi scrupulos adversus Norisii doctrinam iactarunt, quos et sparsis in totum vulgus libellis ediderunt, et tunc iussu pontificis Innocentii quinque eruditissimas dissertationes Norisius elucubravit... In iis celeberrimus auctor universis adversariorum petitionibus occurrit scrupolos iniectos exturbat, evellit, eradicat, et cum iure ac merito, plaudentibus omnibus, ut victor in cardinalium Collegium fuerit ab Innocentio inter cardinales quoque supremae romanae inquisitionis praesidentes relatus est; et in ea sicut et aliis Congregationibus, quibus adscriptus fuit, usque ad obitum strenuam et maxime utilem operam navavit". (Cfr. T. X, Cursus Theologiae completi, col. 1433). Et nunc ecce eius operum catalogus:
1. Historia Pelagiana, et Dissertatio de Synodo V Oecumenica, in qua Origenis a Theodori Mopsuesteni pelagiani erroris auctorum iuxta damnatio exponitur et Aquileiense schisma describitur; additis Vindiciis Augustinianis pro libris a S. Doctore contra Pelagianos ac Semipelagianos scriptis. Patavii, typis Frambotti, 1673 in fol.; item Lipsiae 1677, in. fol. Huic operi, ut vidimus, plurimi adversati sunt, nempe Franciscus Macedo, Ord. Min., antea Iesuita, libro H. Noris dogmatistes Augustino iniurius, prohibito die 22 iunii 1676, qui prodiit sub nomine Fulg. Risbrochii Poloni; I. Hardouin. S. J., sub nomine doctoris Sorbonici, libro, cui tit. Scrupoli orti ex 1. R. P. Henr. Noris qui inscribitur Historia Pelagiana; at romani hujus I. censores prohib., 7 sept. 1695; R. P. Ioan. Guidiccioli Ord. Min. Obs., libro: Propositiones parallelae Mich. Baji et H. de Noris, Francofurti, 1676, in 12; Bruno Neusser O. M. in Germania, acri calamo omnia Norisii dicta expendit, praesertim quasdam eius propositiones in Vindiciis Augustinianis et signanter thesim de virtutibus infidelium, quam existimat nimis aperte favere Iansenismo; Em. Navarro O. S. B. in Hispania, quaedam Quesnelli erroribus faventia in eodem opere sibi visus est reperire. (Cfr. praelaud. Hurter; Niceron, Mem. des Homm. Ill., T. XXXI, p. 314. Werner, Franz Suarez, I, 295; Reusch, II, 611; Clericus, Bibl. cloisie, I, 13; I des Savans, XXIV, 430; XXXI, 3, 20; Acta Erud., Lipsiae, 1696, p. 508-18 et alios). Norisius interim suo acerrimo ingenio in iis universis adversariorum famosis libellis, calumniis ac petitionibus occurrit, personas detrahit, accusationes confringit, scrupolos exturbat, evellit, eradicat sequentibus libris et opusculis:
2. Adventoria Amicissimo ac doctissimo viro P. Francisco Macedo in Patavina Academia Ethices interpreti. In qua de inscriptione libri S. Augustini de Gratia Christi. Albiniae, Pinianae et Melaniae disseritur a F. Henrico Noris Veronensi Augustiniano.
In Academia Pisana Eclesiasticae Historiae professore. Florentiae, 1674 in 4°.
3. Miles Macedonicus Plautino sale perfrictus opera Annibalis Corradini Veronensis. Sic isti solent superbi subdomari - Plautus in Asinaria, III, 3, 112 - Altdorfii Noricorum, typis Io. Henrici Schennerstaedt in 4, De hoc opuscolo tamen haec habet Tiraboschi, l. c.: "In questa (editione Veronensi omnium operum eiusdem Norisii) però non vedesi l'opuscolo a lui attribuito comunemente, e intitolato: Miles, o Thraso, Macedonicus ecc.; e gli Editori l'hanno ommesso, perchè il Noris protestò sempre di non esserne l'Autore, come essi provan co' passi di alcune lettere da lui scritte al Magliabecchi. Il qual argomento se sia di tanta forza, com' essi pensano, lascierò che altri il decida".
4. Responsiones P. Francisci Macedi Professoris Patavini, Veneti civis etc. adversus Propositiones parallelas F. Io. a Giudicciolo collectae ab Annibale Riccio Veneto (Fr. Henr. Noris) Sacrae Theologiae Bacc.us. Venetiis typis Alexandri Pezzanae, 1676 in 4.
5. Confutatio Palinodiae sub nomine P. Henrici Noris publicatae, in 4.
6. Responsa P. Francisci Macedi Minoritae Lusitani, Magistri Conimbricensis, Lectoris sui Ordinis Iubilati, Professoris publici Patavini, Ex Lectoris Regii, Madriti, Pontificii Romae in alma Sapientia, et in Collegio de Propaganda Fide, Ex qualificatoris S. Officii Romani, Concionatoris et Consiliarii Regis Christianissimi et Serenissimi Lusitaniae Regis Historiographi latini, Veneti civis et XXXXVII librorum editorum, maiorum, minorum et aliorum libellorum Mss. Auctoris etc. adversus gerras germanas Germanitatum Cornelii Iansenii et Henrici Noris, collecta ab Annibale Ricio (Henr. Niris) Veneto Sacrae Theol. Bacc. Venetiis, Typis Alexandri Pezzanae, 1677 in fol.
7. Confutatio Pseudoepistolae sub nomine Henrici Noris per dolum publicatae. De iis opusculis haec leguntur in notis manuscriptis celeberrimi Antonii Magliabecchi quae sunt in Bibl. Vaticana, in Cod. Vat. Borg. 50, f. 113, nempe quod praedicta opuscula sint "assolutamente del P. Noris" et quod de eodem "non ve ne sono assolutamente se non i sopradetti, i quali sono tutti suoi, e stampati qua (nempe Florentiae), benchè alcuni apparisca che sieno impressi altrove. Ne furono però stampati pochissimi esemplari per dispensar subito".
8. Ad Antonium Magliabecchium Florent. V. I. D. in Notas Ioannis Carnerii ad Inscriptiones Epistolarum Synodalium 90 et 92 inter Augustinianas, censura Fr. Henrici Noris Veron. August. Sereniss. Magni Hetruriae ducis Theol. et in Pisana Acad. Historiae Eccles. Professoris. Florentiae ex typ. Hippoliti de Nave, 1674 in 4, ac reimpressa Lovanii et Patavii.
9. Somnia quinquaginta Fr. Macedo in itenerario S. Augustini post Baptismum Mediolano Romam ad Ioan. Mabillon. Edita sub Pseudon. Fulgentii Fossei, Lugduni, Bat. 1681, in 4, pp. 66.
10-11. Historica dissertatio de uno ex Trinitate in carne passo. Accedunt Historiae Pelagianae Henrici Noris Augustiniani ab anonymi scrupulis Vindiciae. Romae, Franc. de Rubeis et Franc. M. Acsamitek, 1695 in fol. Prodiit etiam Venetiis an. 1696, in 4.
12. Apologia monachorum Scythiae ab anonymi scrupulis vindicata.
13. Responsio ad appendicem auctoris scrupulorum;
14. Iansenianis erroris calumnia sublata. Prodierunt haec ultimae quinque dissertationes Romae, an. 1696 simul compactae, et Lovanii an. 1702 una cum historia Pelagiana, sicut Vìndiciae Augustinianae quibus Sancti Doctoris scripta adversus Pelagionos ac Semipelagionos asseruntur. Patavii, an. 1708 in fol.
15. Duplex dissertatio de duobus nummis Diocletiani et Licinii. Florentiae, Navesii, 1675, vol. in 4. Item Patavii 1676 in fol. cum auctario chronologico de Votis decennalibus imperatorum ac Taesarum.
16. Cenotaphia Pisana Caii et Lucii Caesarum, dissertationibus illustrata; Coloniae Obsequentis Iuliae Pisanae origo, vetusti magistratus et Sacerdotum collegia; Caesaris utriusque vita, gesta et annuae eorumdem inferiae exponuntur, ac aurea utriusque Cenotaphii Latinitas demonstratur, parergon de annis Regni Herodis, de praesidibus Syriae ac Romanis in Asia provinciis. Venetiis. Balleonius, 1681 cum icon. ac tab. Item Pisis, Giovanelli, 1764, vol. 2 in 4. In cod. 882 (271) Bibl. Communalis Veronensis cc. 47 asservantur eiusdem Norisii Observationes in Cenotaphia Pisana.
17. Epistola consularis in qua collegia LXX consolum ab anno christ. epochae XXIX imp. Tiberi Augusti decimo quinto usque ad annum CCXXIX imp. Alexandri Severi octavum in vulgatis fastis... descripta corriguntur, supplentur ac illustrantur. Bononiae, 1683 in 4.
18. Epistola consularis secunda. Ms. in cod. 881, Bibl. Comm. Veron. aucthogr. cc. 211.
19. Annus et epochae Syro-Macedonum in vetustis urbium Syriae, Nummis praesertim Mediceis expositae: additis fastis consularibus Anonymi omnium optimis, e codice Ms. Bibliothecae Caesarae, cum dissertatione de Cyclo Paschali Ravennate annorum XCV. Florentiae, typis Ser. M. D. 1689, in fol. cum figuris, et ibidem an. 1691 in 4. In Bibl. Comm. Veronensi in Cod. 850 (1460) chart. cc. 160 asservatur ms. auth. eiusdem Henrici Noris: Libro che tratta delle divisioni dell'anno e delle epoche che secondo li Macedoni et altre successive Nazioni Asiatiche antiche, con la dichiaratione delli progressi, stati e mutationi loro, terminato in Fiorenza l'anno 1687 regnante il Ser.mo Gran Duca Cosmo III. (Cfr. Biadego, Catal. dei Mss. della Bib. Com. di Verona, 1892, p. 407). Ex hoc libro videtur primam intentionem Norisii fuisse Opus praec. italice edendi.
20. De cruce stationali. Romae, 1694, in 8 cum quinque tabulis.
21. Istoria delle Investiture delle dignità ecclesiastiche, con dugento e quattro lettere dello stesso autore in materie diverse e di erudizione. (Edita post Auctoris mortem). Mantova, 1741 in fol. Hoc ingens volumen efformat Tomum V eiusdem Norisii omnium operarum quae collecta prodierunt Veronae, an. 1729-1732, Tom. IV in fol. Ex iis Tomus II continet opera theologica, seu historiam Pelagianam cum aliis scriptis, quae ad eam referuntur; Tom. II opera chronologica; Tom. III varia; Tomo IV continentur eius vita, a nostrate P. Hieronymo Augustino Zazzeri conscripta, et opera posthuma (de quibus scriptis posthumis Cfr. I, de Savans XLVII, 167-180) ut Historia Donatistarum ex eius schedis excerpta, in ordinem digesta et suppleta cum appendice; de sportularum origine et usu tum apud Romanos, tum apud christianos antiquos, de agapitis et salmujariis; de tractoriis; de sanctitate Siricii papae (Romae 1688) ep. IX, etc. Haec omnia prodierunt opera et studio fratrum Petri et Hieronymi Ballerini. Opera vero omnia Theologica a laudatis P. et H. Ballerini illustrata novo ordine digesta a P. I. L. Berti Erem. S. Aug. prodierunt etiam Bassani, 1769-1776, 3 vol. in fol., sicut in thesauro Theologico Venetiis, 1762, Vol. 13 in 4.
22. Lettere familiari del Cardinale F. Enrico de Noris al P. M.ro Fr. Diodato Nuzzi Agostiniano auctographae n. 124. Adduntur quatuor Epistolae eruditae, propria quoque Norisii manu ad Patres Thomam Bouges et Guillelmum Bonjour Augustinianos datae. Extant in Bibl. Angelica Romae in cod. 911 (R. 3-22) in 4, ff. 252, quarum maximam partem vulgavit, satis mendose et animo ostili; Leo G. Pelissier, in Studi e documenti di Storia e diritto, to. XI, Romae, typis Vaticanis, 1890 p. 45 et seorsim sub tit: Le Cardinal Henri de Noris et sa corrispondance. Aliae duo epistolae eiusdem Noris, I.a ad Guillelmi Bonjour d. Romae 10 mart. 1693 super celebratione Paschatis, et altera ad Thomam Bouges, missa Tolosam d. Romae 3 dec. 1692, de quibusdum antiquitatibus hebraicis, sunt in cod. 49, ff. 361 et 366 eiusdem Bibl. Angelicae. Florentiae in Bibl. Nationali, Cod. II, IV, 559 (Magl. Cl. VIII n. 294), in 4, saec. XVII, ff. 277 asservantur aliae eiusdem Norisii Epistolae ad Antonium Magliabecchi, d. a die 25 febr. 1673 ad diem 12 iunii 1700 (nonnullae absque die inscriptionis), cc. 1-261, nec non ad P. Pompeum Ant. Gandolfi una simul cum Magliabecchi, ad P. Paulum Mariani, ad dominum Mezzabarba, ad P. Antonium Pacini et ad P. Christianum Lupo (cc. 262-277). Viennae in Austria in Bibl. Palatina, n. 6492 (Fon. 309) ch. XVII, ff. 322, asservantur mss. Lettere originali del P. Enrico Noris di poi Cardinale al conte Francesco Mezzabarba-Birago, Milanese, la maggior parte in proposito del suo Occone accresciuto con altre cose, quarum epistolarum italicarum prima data est: Firenze, 8 Gennaio 1680 et ultima: Roma, 26 Maggio 1693.
Aliae quoque Litterae eiusdem Norisii ad eumdem Magliabecchium ab an. 1673, ad an. 1695 sunt in Cod. II, IV, 560 (Magl. Cl. VIII, n. 1346) in 4, saec. XVII, ff. 55 eiusdem Bibl. Nationali Florentiae. Litterae 78 autographae ciusdem Norisii ad Dominicum Iosephum Magnavacca a die 8 jan. 1680 ad diem 30 dec. 1702 extant in Bibl. Universitatis Bononiensis, cod. 1419 (2421, cc. 156; aliae eiusdem litterae sunt in Bibl. Universitatis Pisanae, cod. 94; et aliae 40 ad Abatem Raphaelem Fabretti, d. a die 16 dec. 1681 ad diem 28 febr. 1690 extant Pisauri in Bibl. Oliveriana, Cod. 428, cc. 149-220; F. 128 asservatur etiam: Lettera di F. Tomasso Simeone da Monteleone Agostiniano al Card. Henr. Noris da Bologna 29 sett. 1685 sicut inter. cc. 1-21 habentur litterae et reponsa praedicti Fabretti. Tandem per quantum scio, una epistola eiusdem Norisii ad Franciscum Semini asservatur in Bibl. Comm. Cortonensi, Cod. 574 (674).
23. Eiusdem Noris quaedam Adversaria, praesertim philosophica, satis ordinata, Romae conscripta an. 1652 asservatur Romae in Bibl. Angelica in cod. 1020, ff. 106; cod. 179, f. 85; cod. 183, quo ff. 1- 102 habentur.
a) Metodo per ritrovare i Noviluni e Pleniluni per via della Ottoeteride descritta.
b) Scriptum ad Cycli defectum corrigendum et veram Lunae aetatem designandam.
c) Tabula Longitudinis et Latitudinis Urbium insigniorum, cum horis ac minutis addendis aut subtrahendis a meridiano Lutetiae et alia astronomica. Alia Adversaria notae et vota sunt in cod. 184 eiusdem Bibl.: Parenesis ad Virum Cl. Joannem Harduinum in Cod. 891, ff. 124-151, et alia quae sunt in Bibl. Vaticana.
Referenze:
Praeter recensiti Cfr. etiam Franc. Bianchini, T. I, p. 129: Vite degli Arcadi Illustri scriptae ac editae a Crescimbeni; Angel. Fabroni, Vitae virorum illustr. Ital., T. VI, p. 8; Maffei in sua Verona illustrata; Ossinger in sua Bibl. Aug., p. 631; Alia Norisii Vita quae servatur Florentiae in Biblioth. Nation. in Cod. II, X, 36, et in Bibl. Ricardiana in cod. R. II, adest: Relazione della morte del Cardinale Noris; Ballerini (fratres Petr. et Hieronymus) Vita Norisii praemissa eiusdem Norisii operibus, Veronae 1729-1741; Cardella Laur., Memorie storiche dei Cardinali della Santa Romana Chiesa, Roma, 1793, T. VIII, pp. 46-50; Cipolla Carol., Appunti sul Card. Enrico Nonis: due mss. Corsiniani in "Nuovo Archivio Veneto", n. s. 7, 1904; Ceracchini, Fasti Teologali dell'Università Fiorentina, Firenze, 1738, Fedeli Car. Noris e Maffi in Conferenze e Prose varie, Siena, 1911; Museum Mazzucchellianum, seu numismata virorum doctrina praestantium quae apud Io. M. Mazzucchellium servantur, Venetiis, 1763; Kochler F. D., Rècréation numismatique, 13.e partie, p. 265; Wiggers G. F., Darstellung des Augustinismus, Berlin, 1821-33 in 2.a parte continet historiam controversiarum quae agitatae fuerunt circa Norisianum opus; "historia Pelagiana"; Riccardi, Bibl. Matematica italiana, Modena, 1870, col. 203; omnes Nostrates et omnes aliis scriptores illius temporis et posteriores