Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Novaria Ioannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: NOVARIA IOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de NOVARIA IOANNES

 

 

 

de Novaria Fr. Ioannes, Sacrae Theologiae Magister, vixit saec. XV. A nostrate Pamphilo, Herrera et aliis inter Beatos Augustinianos recensetur. "Vir satis doctus (ait Iac. Philippus Bergomensis) et in divinarum sensibus subtilissima exercitatione limatus, quem pro merito virtutum laudare et extollere tenemur, cum nostra Religionis iam diu a patrum institutis collapsae, una cum Ioanne Rocho Papiensi et Georgio viro optimo primus reformator extiterit, nobisque sacrae Religionis habitum dederit". Id autem quomodo acciderit, ipse Bergomensis, alio in loco his verbis enarrat: "Ipse apud Bergomum, ortus nostri civitatem, ob doctrinae praestatiam et morum consummatissimorum amplitudinem magno fuit in praetio. Vir quidem magni consilii, et prudentiae, plurimum decoratus. Qui suo consilio, suaque constantia, Ioanni Rocho praedicto Religionis instauratori plurimus fuit auxilio. Eidem namque secundo anno in praelatione conventus Cremae succedens, magnum incrementum dedit. Indeque a Bergomatibus nostris, propter ipsius vitae integritatem, ad instaurationem sui conventus in anno salutis 1441 evocatus, conventum illum tum verae Religionis observantia, et tum exquisitissimis, pulcherrimisque aedificiis brevi temporis spatio pulcherrimum reddidit; in quo innumerabiles pene adolescentes Christi servitio mancipavit. Quos inter et me indignum in anno salutis nostrae 1451 prima die maii aggregavit. Obiit autem peroptissimus pater merito memoratu dignus post longas gravesque infermitates, eo in conventu Bergomi in anno Domini 1466 septembris mense ibique cum magna veneratione sepultus". Haec Bergomensis; verum ex Registris Ordinis, et actis Congregationis Lombardiae, pecularia quaedam addenda.

An. 1422 die 9 februarii a B. Augustino Romano Generali mittitur studens in Conventum et studium Paduanum: a M. Gerardo de Arimino an. 1431, die 4 novembris fit Lector in primo loco in conventu Ariminensi, et an. 1434 die 11 maii fit Lector in tertio loco in studio conventus Patavini. Interfuit an. 1449, iam in sacra theologia Magister, capitulo fratrum regularis observantiae Italiae, fuitque unus ex designatis a M. Iuliano de Salem, Priore Generali, ut Definitorio adessent, et ordinarent, et instituerent modum regiminis observantiarum in tota Italia. In nova Congregatione Lombardiae sexies Definitorem et Capitulorum presidem egit usque ad an. 1464, et Priorem conventus Mediolanensis Incoronatae an. 1454; conventus Cremensis anno 1456, et Vicarii Generalis munere functus est bis, electus primo in capitulo Mediolanensi an. 1450, et secundo in alio capitulo Mediolanensi an. 1457. Cremae curam etiam habuit monialium nostrarum. An. 1466 die 4 septembris Bergomi in coelum evolavit, nobis relinquens: Supplementum Chronicorum, quod memorat Possevinus.

 

 

 

Referenze:

De eo Pamphilus, f.. 80; Herrera, a quo haec accepimus, T. I, p. 386; Elssius, p. 358; Torelli, T. VII, p. 14, n. 16 et p. 152, n. 3, et Ossinger, p. 634.