Pavia: battesimo di Agostino
de NURSIA DIONYSIUS
de Nursia Fr. Dionysius, Doctor Parisiensis, de quo optime scripsit P. Mag. Saturninus Lopez in Analectis Augustinianis, Vol. XIV, p. 357, cuiusque asserta ad verbum refero. Is Archiepiscopus Messanensis creatus fuit ab Urbano Papa V anno 1363, die 20 martii, ut constat ex Bulla provisionis, quae asservatur in Regesto eiusdem Pontifìcis, Av. 6, fol. 146 (Arch. Vat.). Scriptores Ordinis, a B. Alfonso de Orozco ad P. G. de Santiago Vela, quibus adiiciendi sunt alienigeni Roccus Pirrus (teste P. Herrera). Ecclesiae Messanensis, Part. II, T. I, not. 1; Gamps, Series Episcoporum, p. 950 et Eubel, Hierarchia Catholica Medii Aevi, T. I, p. 337 nominis similitudine forsan decepti, eum dicunt de Murcia et Hispanum faciunt. Herrera ipsum dicit Conventus Toletani filium, Ossinger vero Conventus Murciensis cuius antiquior notitia ad an. 1541 refertur (vel ad an. 1511 si fides adhibenda sit P. Hier. Romam, qui hoc anno eum asserit erectum). Error omnium dictorum scriptorum est manifestus. Vocabolum Nursia ita claris ac distinctis characteribus in Registro Pontificali scriptum fuit et remanet, quod nullimode cum alio confundi queit. Testis est mihi Reverendissimus D. Angelus Mercati, Tabularii Vaticani praefectus dignissimus, qui, a me requisitus, ipsum utique Nursia indubie legendum censuit.
Caeterum, praecipua quae de Magistro Dionysio de Murcia a praedictis scriptoribus referuntur, omnino concordant cum his quae de Magistro Dionysio de Nursia in Registro Ordinis Dd. I. sunt scripta, ubi pluries est recordatus. Sic, ex gr..., ut ex documentis ab eodem P. Saturnino ibidem allatis apparet, an. 1359 auctoritate quasi generalitia pollebat in Conventibus Neapolitanis S. Augustini et S. Iohannis de Carboneto. Anno eodem, ad servitium iam erat Regum Siciliae, ut legitur in eodem Registro, p. 225: "An. 1359, ottob. 6 - Cesene - Concessimus fri. Dionysio de Nursia, sacre pagine professori, licentiam ad nos veniendi, ubicumque nos esse contigerit, et duos etiam fratres mittendi; equitandi, eumdique pro servitiis Regis et Regine ac eos visitandi et alios Dominos in Neapolim, cum sibi videbitur oportum; eundique ad Provinciam Vallis Spoleti (cuius erat filius) - Anno 1357 nomine P. Generalis, Capitulo Provinciali, Fulginii celebrato, praefuit - In eodem Reg. Dd. 1, p. 345 eidem concessa fuit licentia "ad Romanam Curiam accedendi ac etiam ad stupas et balnea, pro sanitate corporis recuperanda". Archiepiscopatui Messanensi praefectus, an. 1364 ait Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I. p. 111) a Friderico de Aragonia, Siciliae Rege, bonorum restitutionem impetravit, quae turbarum tempore Messanensi Ecclesiae a Comite Henrico Rubeo, aliisque Optimatibus Messanensibus usurpatae fuerant. Eodem tempore nuncius fuit Urbani V et Reginae Ioannae ad Fridericum Regem pro pace componenda, qua legatione diurnum atque cruentum bellum ex vesperis siculis exortum, quod eis et ultra fretum Mamertinum inter Gallos et Aragonios saeviebat, nostratis praesertim Dionysii industria atque dexteritate extinctum fuit. Humanis rebus valedixit circa an. 1380 a Siciliae proceribus vir venerabilis et magnae auctoritatis nuncupatus, et a B. Alfonso de Orozco in Chronico Ordinis, fol. 54: "scriptor celebris, pastor bonus, et largus eleemosinarius". Scripsit:
1. Commentaria super Libros Sententiarum lib. 4.
2. Sermones notabiles ad Clerum et Popolum.
Referenze:
Gratianus, Anastasis cit., p. 64; Gandolfo, Dissertatio cit., p. 112; Ossinger; Attardi, p. 141 et alii quamplurimi, qui omnes, ut diximus, eum faciunt Hispanum de Murcia, quando revera fuit Italus de Nursia, filius Provinciae Vallis Spoletanae, ut a P. M. Saturnino Lopez ostensum est