Pavia: battesimo di Agostino
NUZZI ADEODATUS
Nuzzi Fr. Adeodatus, de Altomuro in Ducatu Bariensi (scribit noster accuratus Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 27-29) 14 annos natus in patria Augustinianum habitum induit ac postea, anno scilicet 1672 die 11 martii, Lycium ad tyrocinium missus fuit. In sacris disciplinis ita profecit, ut magistralem lauream per consuetos scholasticos gradus, an. 1693, accipere promeruerit. Cum evasisset etiam celebris verbi Dei praeco in praecipuis Italiae urbibus, ac praesertim Romae an. 1699 cum magno auditorum plausu quadragesimales conciones habuit. Eodem anno in comitiis generalibus Bononiae habitis electus fuit Italiae Assistens, et anno 1702 die 15 febr. Angelicae Bibliothecae Praefectus. Deinde in coetum cooptatur Consultorum S. Officii, quo in munere maximam sibi apud Cardinales et Summum Pontificem famam comparavit, cum antea, nimirum anno 1705 in comitiis generalibus Romae celebratis totius Erem. Ordinis primatum obtinuisset. Sexennio sui officii laudabiliter expleto ad vitam privatam remeavit; ast Clemens Pp. XI, cui Adeodati doctrina atque virtutes innotuerant, an. 1718 illum in Episcopum Andriae elegit, et ipse pro animi demissione atque humilate, talem onorem recusavit. Sed duos post annos cum Generalis electus Mag. Franciscus Maria Querni, solitudinis amore Ordinis gubernaculum sponte demisisset, iterum illud Pontificis iusu Adeodatus recepit, quod tamen sex tantum menses retinuit; nam vir zelo, pietate, prudentia et humanitate spectabilis, die 7 decembris eiusdem anni Romae mortalis vitae cursum confecit annos habens 63, menses 7 et dies 19. Scripsit quae sequuntur:
1. Varia manuscripta praesertim adversus Regalistarum placita in Gallia studio P. Mag. Adeodati Nuzzi Bihiothecae Angelicae Praefecti quae asservantur in cod. 190 (B. 7, 19) ff. 295 praedictae Angelicae Bibliothecae.
2. a) Adeodati Nuzzi, ex Generalis Ordinis S. P. Aug. et Qualificatoris Congreg. S. Officii, Qualificationes XVIII ad eamdem Congregationem a. 1717 ad 1719. b) Observationes super diversis propositionibus de gratia et voluntate Dei salvandi omnes. c) Breves observationes in opusculum cui tit.: Angelus Cupetioli, Disputatio theologica de auctoritate D. Augustini, Patavii, 1729, in 8; d) Revelationes diversorum dubiorum et animadversiones variae super diversis scriptis praesertim in materia Bullae Unigenitus, et ab ea appellantium. Extant in eadem Bibl. Cod. 281 (C. 6. 7) ff. 233.
3. Nuzzi Adeodati opuscula varia, i. e.: a) Refutatio Disputationis theologicae Angeli Cupetioli de Auctoritate S. Augustini; b) Notae Biograficae de Franc. Antonio de Abbatibus Oliveriis, Fr. Fortunato Scacchi, Fulgentio Gallucci, Ambrosio Landucci, Ioan. Vincentio Spinula, Ledru, Eusanio; Epitaphia pro iisdem, et Sacristarum series qui post Angelum Roccham floruerunt, quae omnia, saltem in parte, traduntur impressae inter praedicti Rocchae opera T. I, p. 355 et segg.; c) Resolutio dubii super indulgentiis et privilegiis, d. 10 iunii 1718; d) Propositioni considerabili, osservazioni e censure del libro int. I dogmi della Chiesa Romana difesi da F. Giacinto Tonti etc. contro 1'impugnazioni di Giacomo Picenino ect. In Padova 1713. Appresso Giovanni Corona. Haec omnia extant in eadem Bibl. cod. 484 (D. 7. 10), ff. 556.
4. Epistolae quamplurimae, quae extant in eadem Bibl. in codd. 311, et 484, ac in Archivio Ordinis in quo habentur etiam sui Generalatus Regesta et alia.
Referenze:
Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 27-29