Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Pediconi Octavius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: PEDICONI OCTAVIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

PEDICONI OCTAVIUS

 

 

 

Pediconi Fr. Octavius Maria a S. Ioseph, Tusculanus in saeculo Paulus Franciscus, merito Congregationis Augustinensium discalceatorum Italiae inclitum decus dictus, lucem aspexit ubi jucunda et amoenior ad vitae solatium est coeli temperies, iisque diffluens deliciis quibus ipse tanto fuit a natura instructus ingenio, nihil ut non facile intellexerit scientiaque comprehenderit. Plura scripsit typisque mandavit, quibus immortalem gloriam sibi comparavit. In his legendis conscientiae macula lavantur, mentes ab erroris veneno prohibentur. Honores, dignitates vel amplissimas, sibique ultro delatas infra se duxit. Timor Domini ipse erat thesaurus eius, ipse honor et dignitas. Pedibus claudicabat minime vero mente ingeniique vi: quam sibi praedixerat die et hora ad immarcescibilem gloriae coronam, nempe die 24 novembris an. 1707, Romae in coenobio S. Nicolai, migravit. Eius opera sunt:

1. Repertorium morale utriusque fori, Praeneste, typ. de Barberinis an. 1701 in 12, et an. 1707 Graecii in 8.

2. Eiusdem Repertorii continuatio, Graecii, 1708 in 8.

3. lnterrogationes brevesque responsiones ad casus conscientiae pertinentes. Romae, 1700, in 8; idem Fulginiae, 1700 in 12, ac iterum Romae, 1702 et 1706 in 12; itemque Venetiis 1733 et 1750 in 4.

4. Tercenta et decem dubia facili methodo explanata. Venetiis, 1704 in 12, ac iterum ibidem an. 1705 in 4.

5. De canone sacrorum librorum constituto a Sanctis Patribus in magno Niceno Concilio, Romae 1742, in 4.

6. Opera omnia in quibus bis mille, trecenta et decem Dubia moralia per modum interrogationum et responsionum discussa additis centum aliis Quaesitis, nec non Propositionibus hucusque a diversis Summis Pontificibus damnatis una cum Instructione pro casibus quorum absolutio seu dispensatio a S. A. Poenitentiaria impetratur. Romae, 1702 et 1708, vol. 2 in 8; idem Venetiis, 1711 in 4; itemque Venetiis, typ. Balleonii, 1726 in 4 et ibidem, 1736, 2 vol. in 4. 

 

 

 

Referenze:

Tani, Commentaria cit., p. 128; Lanteri, Postr. Saec. sex R. A., T. III, p. 442; Ossinger, p. 485, et Hurter, Nomencl. Litt., T. II, p. 881