Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Offida Lucas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: OFFIDA LUCAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de OFFIDA LUCAS

 

 

 

de Offida Fr. Lucas, quem Pamphilus, f. 73 sub an. 1419, inter theologos praestantissimos enumerat, sed nulla de eius Episcopatu facta mentione, fuit etiam philosophus egregius prout ipsius scripta testantur. Die 30 Aprilis an. 1420, iam in S. Theologia Magister, a Priore Generali instituitur Vicarius Generalis, ut ipse et alii, qui ei volebant adhaerere, Conventum Lucanum provinciae Pisarum sub regula Beatissimi P. N. Augustini, et eius mandatorum observantia, prout ad id perficiendum anelabant reformaret. Sed evanuit concepta coenobii reductio; piis enim incaeptis nunquam defuere, qui obsisterent, et fecerunt, ut prius essent extincta quam nata. Lucas frustrato reformationis Lucanae desiderio, Monasterio Bononiensi praeficitur, sed eo non acceptante, vel dimittente, per eius renunciationem M. Christophorus Bononiensis die 10 augusti eiusdem an. 1420, praefati coenobii praesul confìrmatur.

Rursus Lucas conventui S. Stephani Venetiarum Prior datur, idque munus obibat eodem anno, die 24 octobris. Deinde, an. 1422, die 13 iunii, Regens coenobii Neapolitani designatur. Anno 1429 die 26 ianuarii, ut vult Lanteri, sed 2 kal. februarii, ut ex actis concistorialibus refert Herrera, ob egregia illius merita a Martino V, ob translationem Andreae ad Ecclesiam Megarensem Adiacensis Episcopus inauguratus fuit. Interfuit Romae translationi corporis S. Matris Monicae an. 1430, una cum aliis Augustinianis Episcopis, ut apparet ex sermone papae Martini V, de translatione B. Matris Monicae. Mortalem cursum complevit anno 1438. Reliquit mss.:

1. Commentaria super quatuor libros Sententiarum.

2. Lectiones varias super Aristotilem. 

 

 

 

Referenze:

Iöcher, T. II, col. 2559; Herrera, T II, p. 14; Gandolfo, p. 247; Torelli, T. VI, p. 459, n. 17; Ossinger, p. 638; Lanteri, Eremi Sacrae August., T. I, p. 14; Vecchietti, Bibl. Picena, Vol. V, p. 290