Pavia: battesimo di Agostino
OLMI PAULUS
Olmi sive Lulmius Fr. Paulus, Bergomensis, Congregationis Lombardiae grande decus, et illustre ornamentum, in libris antiquorum patrum versatus, disciplinaque iuris Pontificii eruditissimus, ex canonico templi cathedralis Bergomensis et canonum professore, an. 1449 valedicens saeculo, nolens diligere mundum, et ea quae sunt in mundo, D. Augustini Eremiticam professionem, et Lombardiae nascentem Congregationem elegit, in qua se et omnia sua Domino consecravit. Non stetit Paulus tota die in foro otiosus: conductus enim denarii mercede proposita feliciter et utiliter tum scribendo, tum praedicando et gubernando in vinea domini laboravit. Plura edidit opuscula et libellos quosdam, ut Pamphilus ait, divino sale conditos. Electione suae Congregationis fuit an. 1452 et 1453 Praedicator convenctus Cremonensis, et an. 1469 sodalitatis eiusdem Generalis Concionator. Visitatorem egit ab an. 1458 usque ad annum 1482 decies; Vicarium Generalem Congregationis ab an. 1465 usque ad an. 1483 septies; Synodorum Praesidentem annis 1473 et 1483; Priorem coenobiorum, Derthonensis annis 1453, 1455 et 1457; Brixiae anno 1459; Bergomi annis 1462 et 1482; Mediolanensis an. 1464; Alexandriae an. 1468; Ianuensis an. 1472, 1477 et 1479, et eodem an. 1472 a Sixto IV tradente Congregationi Lombardiae conventum S. Mariae de Populo de Urbe die 23 decembris, Paulus fuit institutus loci Prior. Vidi in hujus coenobii bibliotheca Stimulum amonis ms. in cuius fine haec habentur: "Libellus iste devotissimus competit loco et Monasterio B. Virginis de Populo Romae, emptus per me Fr. Paulum de Bergamo Priorem, pretio ducati unius Papalis an. 1473", eumdemque regebat conventum an. 1474. Caeterum ab an. 1483, in quo electus fuit in Vicarium Generalem, acta illius Congregationis ulterius non meminere. Supervixit tamen, si fidem damus Pamphilo, usque ad an. 1494, in quo die 12 iunii cum esset Prior Cremonensis, septuagenario maior, nexu carnis solutus est. Magna sane illius hominis merita, quae numquam eum sciverunt esse otiosum, sed tot muneribus et toties fungi coegerunt; nec defuit scribendo locus, cum vix regendae sodalitati nova reformatione florenti omne tempus sufficere posse videretur. Husque huc pluries relatus accuratissimus noster Herrera, T. II, p. 282. Quae autem Paulus Bergomensis scripsit, sunt sequentia:
1. Libellus de Apologia religionis fratrum heremitarum ordinis sancti Augustini contra falso impugnantes, ad Reverendissimum dominum Guillelmum de Estoutevilla divina miseratione episcopum Cardinalem Rothomagensem et Sanctissimi domini nostri Sixti pape IIII Camerarium dignissimum sacrique Ordinis heremitarum Divi Augustini protectorem benefactoremque singularissimum. In fine: Impressum Romae in domo nobilis viri Francisci de Cinquinis, apud Sanctam Mariam de Populo. Anno d.ni 1479 die 18 mensis Iulii in 4, ff. 72 binis colum. II, 45; Hain n. 10328, et Hain-Copinger 16086 Libellus de Apologia terminat fol. 43 et sequitur:
2. Historia sancte Monice sanctissimi doctoris Augustini matris pientissime (excerpta ex Confessionibus S. Augustini). fol. 55 sequitur: De translatione sancte Monice. Quomodo ex Ostiis tiberinis maxima cum celebratione cleri et populi ac signorum miraculorum dignitate Romana translata est Martini V pontificis decreto. Item in Cod. 1208 Bibl. Angelicae. Fol. 60 habentur;
3. Bonifaci et Pauli Summorum Pontificum decreta in Regula B. Augustini fratribus et sororibus de penitentia iuxta eorum vivendi ritum modificandam. (In Bibl. Angelica Urbis asservatur sub tit. T. 12, 14).
4. Vita et miracula B. Mariae (Magdalenae) de Albericis de Corno. Romae 1484 in 4. (Cfr. Hain, Repertorium, n. 16087) et apud Bollandianos curante Papebrochio, T. III, maii 13, pp. 253-55; nec non in De Floribus eremiticis cum Apologia Ordinis, Romae, 1604, ut testatur Emmanuel Leal.
5. Summa de ecclesiastica potestate clarisimi Sacre Theologie Doctoris fratris Augustini de Ancona, sacri ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini cura et studio Fr. Pauli Lulmei bergomensis eiusdem Ordinis, prioris monasterii S. Mariae de populo in Urbe, praeeunte eiusdem Lulmei epistola data Ambrosio Coriolano dicti Ordinis priori generali. Impressa Romae in domo Nobilis viri Francisci de Cinquinis apud S. Mariam de populo. Anno domini MCCCCLXXVIIII, Die XX Decembris in 4, cc. 318, car. goth. 2 coll., II, 50 (Cfr. Hain 962); et iterum reimpressa Venetiis an. 1487.
6. Viridarium sponsarum Christi italice.
7. De laudibus praesentis vitae per Dialogum lib. I.
8. De vita et miraculis B. Mariae de Genua lib. I.
9. De vita et miraculis B. Helenae de Utino lib. I.
10. De spirituali ascensu ad Deum lib. I ad Christophorum Maurocenum Veneti Ducem. Haec omnia edita esse asserunt Forestus et Calvus, facile, puto, ibidem apud eumdem Cinquinum.
Referenze:
omnes nostrates, praesertim Gandolphus p. 285; Ossinger p. 522; Calvi, Hist. della Congr. di Lombardia, p. 93, nec non Apostolus Zeno, Dissert., Voss. T. II, p. 47 et Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906) col. 1067