Pavia: battesimo di Agostino
ONOFRI ANDREAS
Onofri Fr. Andreas, Genuensis, S. Theol. Mag. interfuit Cap. Gen. anno 1739 Romae habito tamquam Definitor Congregationis S. Ioan. ad Carbonariam et in eo electus fuit Procurator Gen. in quo munere reelectus fuit in Cap. Gen. an. 1745. In Capitulo vero gen. an. 1753 Bononiae celebrato retulit pro Ordinis supremo munere 58 vota favorabilia, sed eiectus evasit R.mus P. Franciscus Xaverius Vazquez, Peruanus, qui 87 obtinuit vota favorabilia. P. Andreae tamen concessa fuere ex Priorum Generalium privilegia. Reliquit mss.:
1. Suae Procurationis Acta quae asservantur in Arch. Ordinis.
2. Dubiorum expositio et resolutiones in S. R. C. factae die 3 iunnii (1749?) Adduntur documentorum causa, questiones et resolutiones. Cod. Vat. Lat. 10616, saec. XVII-XVIII inter ff. 87-95.
Referenze:
Lanteri, Erem. Sacrae Aug., T. II, p 236