Bolla di Papa Alessandro IV
[30 Dicembre 1254]
Revocatio constitutionis Innocentii IV, in qua religiosis cuiuscumque professionis vel Ordinis in diebus dominicis et festivis divina pro parochianis celebrare seu praedicationes et alia in damno parochiarum instituere inhibetur.
Venerabilibus fratribus universis, Archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus et decanis, archidiaconis, archipresbyteris et aliis ecclesiarum praelatis ac caeteris personis ecclesiasticis, tam saecularibus quam regularibus cuiuscumque Ordinis vel professionis existant, Salutem et Apostolicam benedictionem. Nec insolitum est, nec novum ut ea quae per occupationem vel infestinantiam fìunt pro eo quod congruae deliberationis limam praetereunt, in propensionis considerationis reducant examen, ut rectiora et elimatoria per attentionem plenioris discussionis emanent. Sane quaedam ab Apostolica Sede, tempore felicis recordationis Innocentii Papae quarti, praedecessoris nostri, litterae praecesserunt, in quibus ipse universis religiosis cuiuscumque professionis vel Ordinis districte in virtute obedientiae iniungebat, ut parochianos alienos diebus Dominicis et festivis non reciperent de caetero in suis ecclesiis seu oratoriis temere ad Divina, nec ipsos nullatenus ad poenitentiam admitterent sine suorum licentia sacerdotum, nec eis in suis praedicarent ecclesiis ante Missarum solemnia, pro quibus audiendis prima diei parte iidem parochiani consueverunt, et debent in suis ecclesiis convenire, nec sermones etiam solemnes facerent illa hora; sed nec ad praedicandum solemniter parochias alienas accederent, nisi essent ab eorum sacerdotibus invitati vel saltem, nisi se ad id humiliter peterent et obtinerent, admitti; nec ea die, qua dioecesanus episcopus vel alius loco eius praedicaret solemniter, maxime in ecclesia cathedrali, aliquis ipsorum in eadem civitate vel loco praesumeret praedicare; si vero in casu licito parochianum alterius eos in suis ecclesiis recipere ad sepulturam contingeret, omnium quae obtentu consequerentur huiusmodi sepulturae portionem canonicam, etiam non requisiti, infra octo dies a tempore receptionis eorum, eorum episcopo vel sacerdoti, de cuius parochia mortuus esset assumptus, exhibere curarent. Si autem aliquis religiosorum ipsorum huius praecepti transgressor contra praedicta vel aliquid praedictorum venire praesumeret, praeter inobedientiae vitium et excommunicationis sententiam, quam eum incurrere voluit ipso facto, gradus sui periculo subiaceret et nihilominus a dioecesano ad praemissa universa et singula observanda per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, districtius cogeretur, nullis ei contra haec indulgentiis vel privilegiis Apostolicis valituris. Verum quia super praemissis litteris cogitare attentius et studiosius deliberare proponimus, pacis commodum et quietis solatium ecclesiis et personis ecclesiasticis potissime cupientes praefatas litteras et si quae aliae super praedictis vel eorum aliquo contra praefatos religiosos vel aliquos ex ipsis generaliter vel specialiter, praeter formam communem et solitam, processere ac mandata seu praecepta facta in eis vel earum auctoritate duximus penitus revocanda. Ideoque universitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus per huiusmodi litteras, vel occasione mandatorum seu praeceptorum aut sententiae, quae continent, nihil prorsus agatis, cum nullam deinceps efficaciam habeant vel vigorem. Datum Neapoli II Kal. Januarii, Pontificatus nostri anno primo.
Bibliografia
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 496-497
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15602 (cum data 22 Decembris)