Papa Alessandro IV
[20 Marzo 1255]
Eremitae a quibusdam gravaminibus in forma decimae vicesimae seu collectae a S. Sede impositae eximuntur, nisi nominatim in indulgentiis nominentur.
Dilectis filiis ... Priori Generali et universis prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Quanto studiosius divinae contemplationi vacatis Domino famulando, tanto quieti vestrae libentius providemus. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, nonnulli, vestri gravaminis avidi, frequenter super provisionibus et exactionibus indebitis vos et mansiones vestras multipliciter inquietent. Nos devotionis vestrae precibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut ad receptionem vel provisionem alicuius in pensionibus vel beneficiis ecclesiasticis, aut ad solutionem collectarum seu exactionum quarumlibet vel vicesimae cogi a nemine valeatis per litteras Apostolicas impetratas vel etiam impetrandas absque mandato Sedis Apostolicae speciali, faciente plenam et expressam de verbo ad verbum de vobis, vestro Ordine et hac indulgentia mentionem. Nulli ergo omnino etc. Datum Neapoli XIII Kal. Aprilis, Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
Hh. 2, 23; LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), f. 331 (§ 8)
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 503
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 23v
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15759
BOUREL-COULON, Les registres d'Alexandre IV, Paris 1898-1959, 284
G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 83