Papa Alessandro IV
[23 Marzo 1255]
Sacerdotes inter Eremitas de Brictinis cum licentia ordinarii loci et rectoris parochiae confessiones audire et praedicare possunt.
Dilectis filiis priori et fratribus Eremitarum de Brictinis. Vota devotorum Ecclesiae, quae fructum salutis aeterna continere perspicimus, quo potiora sunt omnibus libenter ad effectus deduci gratiam procuramus. Hinc est quod Nos vestris piis desideriis annuentes, ut de licentia et assensu dioecesanorum et rectorum parochialium ecclesiarum, fratres sacerdotes Ordinis vestri recurrentium ad ipsos confessiones audire ac eis poenitentiam iniungere salutarem, necnon ut illi ex eisdem, quibus virtutum Dominus contulit scientiam praedicationis et gratiam, possint populis proponere verbum Dei, vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem. Nulli ergo etc. Datum Neapoli X Kal. Aprilis, Pontificatus nostri anno primo.
Bibliografia
Biblioteca Angelica, cod. 1315, f. 262; Berti, Bullarium, vol. I