Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Iustus petentium (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

IUSTUS PETENTIUM

[23 Maggio 1255]

 

 

Approbatio Regulae S. Augustini abbatissae et conventui S. Michaelis de Vigoncolo Ordinis S. Augustini Parmensis dioecesis.

 

 

 

Dilectis filiis ... abbatissae et conventui monasterii S. Michaelis de Vigonculo Ordinis Sancti Augustini, Parmensis dioecesis Salutem etc. Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Sane devotionis vestrae petitio continebat quod bonae memoriae M., Parmensis episcopus, de consensu canonicorum Parmensis Ecclesiae vobis, qui tunc nullam de approbatis regulis habebatis, ecclesiam B. Michaelis de Vigorculo cum pertinentiis et iuribus suis provida liberalitate concessit, prout spectabat ad eum, ut in ea inde approbatis regulis perpetuo divinis officiis vacaretis, Vobis quoque O(ctavianus) S. Mariae in Via Lata Diaconus Cardinalis, tunc in illis partibus Apostolicae Sedis legatus, ecclesiam et regulam supradictas auctoritate suae legationis favore propitio confirmavit, prout in instrumentis et litteris inde confectis ipsius Cardinalis sigillo munitis dicitur plenius contineri. Nos igitur quod per dictos Episcopum et Cardinalem in hac parte provide factum est, ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulii ergo etc. Datum Neapoli X Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Biblioteca Angelica cod. 1314, f. 6-7v