Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Cum ex Apostolici cura (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

CUM EX APOSTOLICI CURA

[25 Giugno 1255]

 

 

Confirmatio bullae eiusdem tenoris ut supra 19 Aprilis 1244.

 

 

 

Dilectis filiis Prioribus Fratrum Eremitarum in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Cum ex Apostolici cura teneamur officii circa Religionis augmentum attenti et vigiles inveniri, N0s devotionis vestrae precibus inclinati, ut volentibus fratrum Ordinis vestri aggregari collegio, qui suspensionis aut interdicti vel excommunicationis sententiis sunt ligati, absolutionis beneficium iuxta formam Ecclesiae impartiri et ipsos in fratres recipere valeatis, ad instar felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, vobis auctoritate praesentium indulgemus; ita tamen, quod si aliqui ex eisdem huiusmodi sententiis propter debitum sunt adstricti, satisfaciant, ut tenentur. Nuili ergo omnino etc. Datum Anagniae VII Kal. Julii, Pont. nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Hh. 2, 26;

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 9

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 505

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 23v

A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15903;

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 74