Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Quia salutem (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

QUIA SALUTEM

[5 Luglio 1255]

 

 

Prior Generalis per triennium deputatur ad reformandum corrigendumque in capite et membris eremitas in Francia et Anglia.

 

 

 

Dilecto filio ... Priori Generali Fratrum Eremitarum Ordinis S. Aug. in Francia et Anglia, Salutem etc. Quia salutem potissime cupimus animarum, ea, per quae provenire valeat, diligenti sollicitudine procuramus, ipsius impedimenta studentes celeriter amovere. Hinc est quod Nos de probitate tua plenam in Domino fìduciam obtinentes discretioni tuae praesentium auctoritate committimus, ut in omnes eremitas Franciae ac Angliae, tam in capite quam in membris correctionis officium quoties eorum saluti expedire videris a reformationis exercens, studeas iuxta indultam tibi caelitus gratiam extirpare in ipsis vitia et plantare virtutes. Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Praesentibus post triennium minime valituris. Datum Anagniae III Nonas Julii, Pont. nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390. f. 23v

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 507 Roth, Sources, p. 13;

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 69