Papa Alessandro IV
[14 Luglio 1255]
Alia forma constitutionis "Cum ex Apostolici cura" circa absolutionem a censuris ecclesiasticis.
Dilectis filiis ... Priori Generali et caeteris prioribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem, etc. Caelestis amor Patriae mentes vestras sic allexisse prospicitur, ut praecipuam delectationem tribuat quod divinae voluntati sit placitum et salutem proferat animarum. Hinc est quod Nos, qui ex Apostolici cura tenemur officii circa Religionis augmentum attenti ac vigiles inveniri, vestris piis precibus benignius annuentes, ut personis liberis volentibus vestro aggregari consortio, quae suspensionis aut interdicti vel excommunicationis sententiis a canone promulgatis et aliis, quae sine alieni iuris praeiudicio relaxari poterunt absolutionis beneficium iuxta formam Ecclesiae, cum Ordinem vestrum professi fuerint, super irregularitatis macula, si quam sic ligati se imminiscendo divinis forsitan contraxerunt; nisi forte adeo fuerit enormis excessus, quod super eo sit Sedes Apostolica requirenda, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae II Idus Julii, Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
Arch. Gen. Liber Privilegiorum, f. 2v;
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 12
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 510
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 24v
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15922, cum data 28 Julii; Siena, Archivio di Stato, Spoglio B 54