Papa Alessandro IV
[15 Luglio 1255]
Aliqui praelati Ecclesiae Eremitas contrariant nonobstantibus privilegiis eis concessis; monentur, ne in futurum sic agant, sed eos benevolenter recipiant ac tractent.
Venerabilibus fratribus universis Archiepiscopis et Episcopis praesentes litteras inspecturis, Salutem etc. Odore suavi bonorum operum dilectorum filiorum Fratrum Eremitarum S. Augustini Ordinis recreati, eos non immerito favore prosequimur, ea ipsis diligenti procurare solertia intendentes, per quae auctore Domino humilitatis eorum collegium suscipere valeat incrementum. Sed sicut accepimus, nonnulli vestrum in contrarium molientes ipsorum pacis otium et quietis, sine quo non colitur pacis Auctor, conturbant contra tenorem privilegiorum et indulgentiarum eis a Sede Apostolica concessarum pro suae voluntatis libitu veniendo. Quocirca universitatem vestram rogamus attentius et hortamur per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus vestris iuribus manentes contenti, nullam eis vel ipsorum domibus contra praedictorum privilegiorum et indulgentiarum continentiam inferatis molestiam vel gravamen; quin potius habeatis eosdem pro divina et nostra reverentia commendatos, ita, quod exinde vobis Deum reddentes propitium erga religiosos zelum habere praebemini caritatis. Datum Anagniae Idibus Julii, Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
Hh. 2, 27 (et 28: cum data 30 Julii);
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 13
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 512
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 24v
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15929
G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 75