Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Solet annuere (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

SOLET ANNUERE

[15 Luglio 1255]

 

 

Confirmatio approbationis constitutionis Innocentii IV Cum a Nobis petitur, 15 Februarii 1254, circa electionem ac destitutionem priorum generalium, in capitulo generali, anno 1254 statutam.

 

 

 

Dilectis filiis ... Priori Generali et caeteris prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum igitur, sicut vestra Nobis exhibita petitio continebat quod vos olim in generali vestro capitulo, de mandato felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, congregati in praesentia dilecti filii nostri Richardi S. Angeli Diaconi Cardinalis, cui Ordo vester a Sede Apostolica est commissus, et quorundam abbatum Cisterciensis Ordinis certa forma super institutione et destitutione priorum ipsius Ordinis edita fuerit, prout in eiusdem Cardinalis litteris confectis exinde plenius dicitur contineri; idque dictus praedecessor per suas litteras confirmavit, Nos vestrae devotionis precibus inclinati, quod in hac parte factum extitit ratum habentes et gratum, illud auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Anagniae Idibus Julii, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Lucca, Archivio di Stato, Pergamene S. Agostino;

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 77