Papa Alessandro IV
[17 Luglio 1255]
Generalatus ad triennium confirmatur et dependentia a S. Sede ac Cardinali Protectore in alienandis bonis ecclesiasticis indicatur.
Dilectis fìliis universis prioribus et fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cum sicut Nobis insinuare curastis, Generalis Prior vester de triennio in triennium eligatur, nec sit vobis facile pro ipsius electionis confirmatione ad Sedem Apostolicam a qua dependere huiusmodi confirmatio dicitur laborare. Nos volentes vobis paternae sollicitudinis studio consulere, in hac parte devotionis vestrae precibus inclinati praesentium vobis auctoritate concedimus, quod idem Prior, cum unanimiter et concorditer electus fuerit, libere administrat, dummodo nihil de bonis ecclesiasticis alienet, donec petendi et obtinendi confirmationem a Nobis vel a dilecto filio nostro Richardo S. Angeli Diacono Cardinali vice nostra habuerit facultatem. Nulli ergo omnino etc.
Datum Anagniae XVI Kal. Augusti Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
Hh. 2, 30;
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 14
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 513
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 25v
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15934.