Papa Alessandro IV
[22 Luglio 1255]
Praescribitur forma habitus tam pro fratribus professis quam pro conversis atque novitiis. Fere eiusdem tenoris ut supra constitutio 1 Julii 1255. Differentias principales in textu hic indicamus.
Dilectis filiis Priori Generali et universis prioribus et fratribus eremitis Ordinis S. Augustini, Salutem. In initio epistulae Cardinalis loco: visitatori generali, Priori Generali (loco Si ad Coenam Domini convocati, LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660) legit Si ad certam Domini vocationem); deinde in secunda alinea sequens mutatio textus: ... crocias, in quarum superiori non sit curvum lignulum sed directum; scapularia vero alba cingulis desuper cincta. Novitii autem ferant cappam nigram usque ad talos, tunicam albam et scapulare album, corrigiam et crociam memoratam. Conversorum vero habitus sit portare superiorem tunicam nigram, scapulare vero nigrum et capucium nigrum et crocias supradictas, etc. Mancat datatio litterarum Cardinalis, et concluditur cum Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae XI Kal. Aug., Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 25v
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 15
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 514
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 15942 Hh. 2, 29 in data 31 Julii 1255