Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Utquae fiunt (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

UTQUAE FIUNT

[31 Luglio 1255]

 

 

Confirmatio et approbatio constitutionis Innocentii IV, 31 Martii 1251, applicatae ab episcopis dioecesanis una cum actu notarili in favore Fratrum Poenitentium Jesu Christi in Provincia.

 

 

 

Rectori et Fratribus Poenitentiae Jesu Christi, Ordinis S. Augustini, Salutem. Ut quae fiunt auctoritate Sedis Apostolicae permaneant futuris temporibus inconcussa non incongrue muniuntur apostolici roboris firmitate. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, venerabiles fratres nostri... Massiliensis et... Tholonensis episcopi, auctoritate felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri, vobis B. Augustini Regulam duxerint concedendum, prout in instrumento publico exinde confecto, cuius tenorem de verbo ad verbum praesentibus inseri fecimus, plenius continetur. Nos ad instar praedecessoris eiusdem vestris devotis supplicationibus benigniter annuentes quae super hoc ab eisdem episcopis provide factum est ratum habentes et gratum auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem ipsius documenti talis est: In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Incarnationis eiusdem MCCLI. Noverint universi praesentem paginam inspecturi, quod sanctissimus Papa Innocentius IIII litteras suas delegavit nobis, Benedicto Massiliensi et Rostagno Tholonensi Dei gratia episcopis sub hac forma: Innocentius etc. Venerabilibus fratribus... Massiliensi et... Tholonensi episcopis, Salutem etc. Debet ex nostra etc. (supra 31 Martii 1251). Deinde prosequitur: Cum autem nos, Rostagnus Dei gratia Tholonensis episcopus, non possumus personaliter ad generale capitulum dictorum fratrum Poenitentiae Jesu Christi venire apud Massiliam, infirmitate corporis retardati, venerabili patri Benedicto, Dei gratia Massiliensi episcopo plenarie commisimus vices nostras, qua auctoritate Domini Papae et nostra exsecutum fuit mandatum apostolicum concedendo Regulam B. Augustini rectori et fratribus Poenitentiae Jesu Christi, congregatis ad hoc apud Massiliam in capitulo generali et nos ipsi approbamus et confirmamus quod actum fuit per eundem. Sed cum postea necessitate ducti venissemus adhuc capitulo generali dictorum fratrum, ne videretur aliquid diminutum ad requisitionem dicti venerabilis patris Massiliensis episcopi et dictorum fratrum de Poenitentia Jesu Christi, nos ipsi venimus cum eodem dicto domno episcopo in capitulo dictorum fratrum et mandatum apostolicum cum eodem domno episcopo fuimus insimul exsecuti, concedentes ambo pariter auctoritate Apostolica Regulam B. Augustini rectori et fratribus de Poenitentia Jesu Christi. Actum est hoc anno quo supra, VI Idus Maii apud Massiliam in refectorio supradictorum fratrum de Poenitentia Jesu Christi in praesentia et testimonio Gaufridi, praepositi, Hugonis Ottoboni operarii, Bertrami Aragarati canonicorum Tholonensium, Gofridi de Melsagiis, rectoris ecclesiae Paradisi apud Massiliam et universorum fratrum de Poenitentia Jesu Christi in capitulo generali congregatorum, scilicet fr. G(erardi), fr. P(etri) Lombardi prioris Fenolei, fr. G(erardi) prioris Massiliensis, fr. Hugonis prioris Aquensis, fr. R(ichardi) Lauterii prioris Barioli, fr. provincialis prioris Roeneti, fr. G(erardi) Hugonis prioris Lucii, fr. G(erardi) Lobrete prioris Draguignani, fr. P(etri) Lombardi tenentis locum prioris Tholonensis, fr. Bertrami prioris de Coriis, fr. prioris Insularum de Porcaloriis, fr. J(oannis) prioris Bellomontis, fr. Garsiae prioris Tarasconi, fr. reverendi Athenulfì tenentis locum prioris Montis Pesulani, qui omnes praedictam concessionem Regulae B. Augustini qua regantur et per quam sibi et aliis praeficiant ad salutem devote ac humiliter acceptantes et inde Deo gratias referentes exultantesque corde et animo Te Deum laudamus unanimiter cantaverunt. Et in praesentia mei Thomae publici notarii Massiliensis, qui mandato dictorum dominorum episcoporum et precibus fratrum iam dictorum hanc cartam scripsi et mei sigilli signaculo insignivi. In cuius rei memoriam supradicti domini episcopi eandem concesserunt sigillorum suorum munimine roborari. Nulli ergo etc. Datum Anagniae II Kal. Augusti, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 24, f. 78 (536)

BOUREL-COULON, Les registres d'Alexandre IV, Paris 1898-1959, 659;

cum quibusdam variationibus et copia phototypica, G. M. Giacomozzi, L'Ordine della Penitenza di Gesù Cristo, Roma 1962, 115-116; 120