Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Vitam religiosam eligentibus (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

VITAM RELIGIOSAM ELIGENTIBUS

[20 Agosto 1255]

 

 

Privilegia communia huius constitutionis in forma restricta Poenitentibus Jesu Christi OSA in Provincia conceduntur.

 

 

 

Dilectis Generali Rectori et fratribus de Poenitentia Jesu Christi in Provincia constitutis, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.

§ 1. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur (quod absit) sacrae Religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

§ 2. In primis siquidem statuentes, ut Ordo Canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini Regulam in domibus ipsis auctoritate apostolica institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

§ 3. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis praestante Domino, poterunt adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

§ 4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, loca ipsa in quibus praefatae domus sitae sunt cum pertinentiis suis; videlicet cum ecclesiis, decimis, hortis, vineis, olivetis, pratis, terris, nemoribus, usuagiis, pascuis, in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

§ 5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

§ 6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine Rectoris sui licentia - nisi arctioris religionis obtentu - de eisdem domibus discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere.

§ 7. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis -dummodo causam non dederitis interdicto- suppressa voce divina officia celebrare. Oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad Ordines fuerint promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae Sedis habuerint et ea vobis voluerint sine pravitate aliqua exhibere.

§ 8. Ad haec novas et indebitas exactiones ad archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

§ 9. Obeunte vero Generali Rectore vestro vel suorum quolibet successorum, nullus vobis qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Augustini Regulam providerint eligendum.

§ 10. Paci quoque et tranquilitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

§ 11. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus locis vestris concessas, necnon libertates et exceptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

§ 12. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatas domos retinere, perturbare aut earum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed ea omnia integre conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, dioecesanorum episcoporum canonica iustitia.

§ 13. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eisdem domibus, sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Datum Anagniae per manum Guillelmi Magistri Scholarum Parmensis S. Romanae Ecclesiae Vicecancellarii, XIII Kalendas Septembris, indictione XIII, Incarnationis Dominicae anno MCCLV, Pontificatus vero Domini Alexandri Papae IIII anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 24, f. 85 (569)

BOUREL-COULON, Les registres d'Alexandre IV, Paris 1898-1959, 714 Giacomozzi, op. cit., 116