Papa Alessandro IV
[22 Febbraio 1256]
Eremitae de Brictinis debent portare cucullam griseam sine corrigiis ut concessam in brevi Gregorii IX, 18 Augusti 1240 et alii eremitae omnes, qui nigras seu albas non portant cucullas, corrigiis cincti esse debent.
Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis per Lombardiam, Tusciam et Romandiolam ac Tarvisiam et Anconitanam Marchias, Ducatum Spoletanum, Patrimonium B. Petri in Tuscia, Campaniam et Maritimam ac Regnum Siciliae constitutis, Salutem et Apostolicam benedictionem. § 1. Ricordamur liquido et memoriter retinemus, quod dudum apparuit religio in partibus Lombardiae, cuius professores vocati Eremitae Ordinis S. Augustini, nunc succincti tunicas cum corrigiis, baculos gestantes in manibus, nunc vero dimissis baculis incedebant, pecuniam pro eleemosynis aliisque subsidiis deposcentes et adeo variantes habitus sui formam ut dilectis filiis Fratribus Minoribus uniformes in derogationem multiplicem ipsorum Ordinis crederentur; eisdem propter hoc minorem apud fideles sentientibus in suis opportunitatibus caritatem. § 2. Sane, cum per Nos, tunc in minori officio constitutos, et bonae memoriae Thomas tituli S. Sabinae, Presbyter Cardinalis, tunc in partibus illis legatione fungentes huiusmodi variationis praesumptio ad felicis recordationis Gregorii Papae, praedecessoris nostri, audientiam pervenisset, ipse, ne identitas vestium in ordinibus ipsis confusionem pareret ac inde scandala graviora consurgerent, ad utrorumque quietem statuendam providit, ut priores ac singuli fratres praedicti Ordinis S. Augustini in exterioribus vestimentis, quae nigri vel albi debebant esse coloris, quorum altero, videlicet nigro iam electo ab eis, ipsos idem praedecessor voluit manere contentos, largas et protensas manicas ad instar cucullarum et desuper ipsas deferrent peramplas corrigias et patenter omnibus patentes, ita quod omnes cincti deforis eas vestibus nequaquam contegerent, et portantes in manibus baculos quinque palmorum grandium, ac expresse in eleemosynarum petitione cuius sint Ondinis declarantes, adeo suarum vestium longitudinem temperarent, quod a quibuscumque ipsorum calceamenta libere viderentur, ut sic confusione semota et sublata materia scandali praedictorum Ordinum fratres possint virtutum Domino liberius et gratius deservire. § 3. Intelligentes vero Fr. Andreas, tunc Generalis Prior de Brictinis Ordinis suprascripti et alii fratres sui, quod ad praedicta servanda, sicut et caeteri cogerentur, ad eiusdem praedecessoris praesentiam accesserunt, pro se et eremitis praefatis humiliter supplicantes, ut eis cucullas portare discinctas, quod sibi facilius existimabant, concedere dignaretur, mandato de cucullis nigris ferendis circa eius misericorditer relaxato, eo quod talis usus cucullarum ad distinctionem praedictorum habituum satis sufficere videbatur. Quorum supplicationibus idem praedecessor in hac parte duxit liberaliter annuendum. § 4. Verum, cum sicut accepimus, ipsi Eremitae de Brictinis, obtentu quarundam litterarum super hoc a Sede Apostolica obtentarum, ac etiam alii eremitae, iam dicti, contra statutum iam dictum et provisionem ad communem pacem provide factam et in eorundem Fratrum Minorum infamiam et scandalum plurimorum iam in pluribus venire praesumpserunt, et Nos prorsus velimus praedicta, quae salubriter statuta fuerunt a supradicto praedecessore nostro, ubique et ab omnibus eremitis sive religiosis, cuiuscumque sint Ordinis, in exteriori habitu Fratribus Minoribus antedictis conformibus, inviolabiliter observari, fraternitati vestrae per Apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus praedictos Eremitas de caetero statutum praedictum firmiter observare, ac illos de Brictinis cucullas, prout ipsi ut supra dictum est tunc acceptarunt, gestare discinctas, ac alios omnes, qui nigras non portant seu albas, singuli vestrum per suas civitates et dioeceses, sublato cuiuslibet appellationis et contradictionis obstaculo et litteris Apostolicis de corrigiis cinctis super cucullas non portandis, per eos impetratis, nequaquam obstantibus, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam districtius compellentes et in eos, qui contravenerint, sententiam excommunicationis promulgetis, quam per vestras civitates et dioeceses publicare solemniter et eosdem tamquam excommunicatos, usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, evitare ab omnibus arctius faciatis.
Datum Laterani VIII Kal. Martii, Pontificatus nostri anno secundo.
Bibliografia
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 519