Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Gregorio IX

Gregorio IX: Sacrosanta Romana Ecclesia (1227)

Immagine di papa Gregorio IX

Papa Gregorio IX

 

 

SACROSANTA ROMANA ECCLESIA

[26 Novembre 1227]

 

 

Ecclesia S. Blasii de Brictinis sub protectione B. Petri cum suis pertinentiis et omnibus bonis praesentibus et futuris

 

 

 

Dilectis filiis Priori et Fratribus Ecclesiae Eremi de Brictinis, Salutem et Apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum honestis modis (dante Domino) poterit adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam S. Blasii de Brictinis cum pertinentiis suis, possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani VI Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Archivum Generale O. E. S. Aug., Romae, codex Bullae originales 1227-1260 (A. G., cod. Hh 2), 1

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660) 122

L. L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 280

L. AUVRAY, Les registres de Grégoire IX, Paris 1899-1910, 22186

A. A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, Regesta Pontificum Romanorum 26186

X. X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),

B. A., cod. 1390, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 7;

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 31.