Papa Gregorio IX
[8 Dicembre 1228]
Confirmatio electionis Regulae S. Augustini, quae est approbata et absolutio ab observantia Ordinis huic praecedentis
Dilectis filiis Fratribus Eremi de Brisctinis Fanensis Dioecesis et aliis Fratribus Eremo ipsi subiectis, Salutem et Apostolicam benedictionem. Cum olim, sicut intelleximus, motu proprio quendam novum Ordinem inveneritis et ad ipsius observantiam vos duxeritis astringendos, quia tandem illo relicto, cum non esset de Ordinibus approbatis, Beati Augustini regulam recepistis eamque cupitis in perpetuum irrefrangabiliter observare, Nos vestris supplicationibus inclinati vos ab observantia praedicti Ordinis absolventes, a vobis perpetuis temporibus inviolabiliter observari concedimus regulam memoratam. Nulli ergo etc. Datum Perusii VI Idus Decembris, Pontificatus nostri anno secundo.
Bibliografia
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 123
L. L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 295
A. A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, Regesta Pontificum Romanorum 8288
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 7v.;
G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 32.