Papa Gregorio IX
[5 Dicembre 1232]
Eremitae Turris Palmarum a Regola S. Augustini absolvuntur et confirmatio electionis Regulae S. Guillelmi.
Venerabili fratri, episcopo Firmano, Salutem etc. Dilecti filii fratres eremi Turris Palmarum Nobis humiliter supplicarunt ut, licet iidem dudum ibidem sub B. Augustini Regula disposuerunt Domino famulari, quia tamen ad frugem arctioris vitae desiderant se transferre, eis ad B. Willelmi Regulam transferendi, quae arctior esse dignoscitur, licentiam concedere dignaremur. Nos igitur de discretione tua plenam fiduciam obtinentes dictum negotium tibi, qui cum de loco diocoesanus existas, de ipsius circumstantiis intelligere poteris plenius veritatem, duximus committendum. Fraternitate tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus super huius statuas auctoritate nostra quod saluti eorum videris expedire. Datum Anagniae Nonis Decembris, Pontificatus nostri anno sexto.
Bibliografia
Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 16, f. 58 (191)