Papa Gregorio IX
[13 Marzo 1235]
Confirmantur Constitutiones Brictinorum circa ieiunium, gubernium, paupertatem in vestimentis et possessionibus, hospites ad mensam.
Dilectis filiis Priori et Fratribus Eremi de Brictinis Fanensis Dioecesis, Salutem et Apostolicam benedictionem.
§ 1. Quae omnium Conditoris honorem et profectum continent animarum amore praecipuo diligentes, eo quod quidquid in desiderio praeter illa geritur apud Dei sapientiam pro nihilo reputetur, dignum fore providimus, ut in iis, quae intuitu salutis aeternae cupitis, Nos favorabiles ad Redemptoris gloriam habeatis.
§ 2. Sane praesentata Nobis vestra petitio continebat, quod vos vitia carnis cupientes extinguere, ut succedente virtutum gratia possitis perennis vitae bravium obtinere, deliberatione provida statuistis, ut semper in communi refectorio comedentes, a festo Exaltationis Sanctae Crucis usque ad festum Resurrectionis Dominicae, praeterquam in diebus Dominicis (exceptis positis minutis in necessitate fratribus) ieiunetis; bis in die reliquo tempore comesturi, praeterquam in quarta et sexta feria ac temporibus aliis ab Ecclesia constitutis, nisi prior, qui pro tempore fuerit, aliter cum fratribus duxerit dispensandum.
§ 3. Debiles quoque ac iter agentes ad observantiam dicti ieiunii minime teneantur, praeterquam in sexta feria Quadragesimae S. Martini et temporibus aliis per Ecclesiam constitutis.
§ 4. Insuper fratres, quorum unusquisque cultellum habeat non acutum, ab esu carnium et condimento sanguinis [melius sagiminis], praeter infirmos, penitus abstinebunt.
§ 5. Caseum et ova tribus diebus in hebdomada comesturi, exceptis Quadragesima Sancti Martini ac Septuagesima et solemnibus ieiuniis per Ecclesiam constitutis, in quibus nec iter agentes caseum et ova comedant, licet illis vescendi singulis aliis temporibus liberam habeant facultatem.
§ 6. Statuistis praetetea ut a vobis annis singulis celebretur Capitulum generale, in quo diffinitores a Priore et visitatoribus eligantur. Ipsi vero diffinitores cum visitatoribus anni praeteriti, corrigendi et reformandi tam in capite quam in membris, quae correctionis et reformationis officio noverint indigere, liberam habeant potestatem.
§ 7. Item quod visitatores etiam ordinentur, qui omnia loca fratrum visitent, corrigant et reforment, prout secundum Deum et Beati Augustini Regulam, secundum quam statuistis Domino in perpetuum famulari, viderint expedire.
§ 8. Ceterum humiliter attendentes quod Regnum Dei non in pretiosa veste consistit et quod induit paupertatis habitum Conditor singulorum, laudabiliter statuistis, ut fratres vestri Ordinis de colore seu valore vestium minime contendentes semper in eis vilitatem observent, et quattuor tunicis, una cuculla et duobus scapulariis sint contenti; item quilibet frater cingatur desuper ampla corrigia non consuta et illa contentus existat; item quod non utantur lineis indumentis, nec extra eremum possessiones, praeter hortum et silvam, habere praesumant. Super habendis caligiis, calceis et similibus prior secundum suum arbitrium potestatem habeat disponendi.
§ 9. Item quod nullus in mensa fratrum recipiatur, nisi religiosus extiterit vel constitutus in aliqua praelatura. Quare Nobis humiliter supplicastis, ut statutum huiusmodi apostolico dignaremur munimine roborare.
§ 10. Nos igitur vestris iustis precibus inclinati statutum ipsum auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, iure dioecesanorum episcoporum in omnibus semper salvo.
§ 11. Nulli ergo etc. Datum Perusii III Idus Martii, Pontificatus nostri anno octavo.
Bibliografia
Bullae originales 1227-1260 (A. G., cod. Hh 2), 3
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660) 123-125
L. L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 327-328
A. C. BILLI, Brettino e Simone Cantarini. Cenni storico-artistici, Fano 1866, p. 311
A. A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, Regesta Pontificum Romanorum 9856
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 8v.