Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo III

INNOCENZO III: iustus Petentium (1205)

Immagine di papa Innocenzo III

Papa Innocenzo III

 

 

IUSTUS PETENTIUM

[18 Ottobre 1205]

 

 

Eremus S. Mariae Morimundi ac incolae sub protectione B. Petri cum omnibus possessionibus generaliter indicatis.

 

 

 

Dilectis filiis fratri L. eremitae et fratribus eius de radice Montis Nevoniensis, Salutem etc. Iustis petentium desideriis dignum est Nos facilem praebere assensum, et vota, quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Quapropter dilecti in Domino filii devotionem, quam erga B. Petrum et Nos ipsos habere noscimini, attendentes personas vestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesenti rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra, felicis recordationis Innocentii Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones, quas nobilis mulier Italia et filii eius eidem eremo in eleemosynam concesserunt aut eas iuste et pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae auctonitate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani VIII Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno septimo.

 

 

 

Bibliografia

D. A. GANDOLPHUS (Gandolfo), Dissertatio historica de ducentis celeberrimis Augustinianis scriptoribus etc., Romae 1704 , p. 10.