Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo III

INNOCENZO III: ne quis de cetero (1208)

Immagine di papa Innocenzo III

Papa Innocenzo III

 

 

NE QUIS DE CETERO

[18 Dicembre 1208]

 

 

Vita et activitas Durandi de Osca et fratrum eius, Pauperum Catholicorum, exacte regulantur ad calumnias deprimendas.

 

 

 

Dilectis filiis Durando de Osca eiusque fratribus, qui Pauperes Catholici nuncupantur, in fide catholica permanentibus, Salutem etc. Ne quis de caetero conversationis vestrae propositum calumnietur iniuste, maxime circa illos, qui secundum formam, quam in aliis litteris nostris expressimus, reconciliati fuerint ecclesiasticae unitati, Nos illud auctoritatis nostrae munimine approbando praesenti pagina duximus adnotandum, quod quidem est tale. Ad honorem Dei et eius Ecclesiae Catholicae et ad salutem animarum nostrarum fidem catholicam per omnia et in omnibus integram et inviolatam corde credere et ore proposuimus confiteri sub magistris et regimine Romani Pontificis permanendo, saeculo abrenunciavimus et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita quod de crastino solliciti esse non curamus, nec aurum vel argentum vel aliquid tale, praeter victum et vestitum quotidianum, a quoquam accepturi sumus consilia evangelica sive praecepta servare proposuimus orationi iuxta horas canonicas septies insistentes, dicendo quindicies Pater Noster, insuper Credo in Deum et Miserere mei Deus et orationes alias. Cum autem ex magna parte clerici simus et paene omnes litterati lectioni, exhortationi doctrinae et disputationi contra omnes errorum sectus decrevimus desudare. Disputationes tamen a doctoribus fratribus, in fide catholica comprobatis et instructis in lege Domini, dispensentur, ut adversarii catholicae et apostolicae fidei confundantur. Per honestiores autem et instructiores in lege Domini et in sanctorum Patrum sententiis, verbum Domini censuimus proponendum in schola nostra fratribus et amicis. Cum praelatorum vero licentia et veneratione debita per idoneos et instructos in Sacra Pagina fratres, qui potentes sint in sana doctrina, arguere gentem errantem et ad fidem modis omnibus trahere et in gremio sanctae Romanae Ecclesiae revocare [statuimus]. Virginitatem vel castimoniam continuam inviolabiliter observando, duas quadragesimas et ieiunia, secundum ecclesiasticam regulam instituta, annis singulis facere proposuimus. Religiosum et modestum habitum ferre decrevimus, qualem consuevimus deportare calceamentis et vestimentis ita speciali signo compositis et variatis, ut aperte et lucide cognoscamur nos esse, sicut corde sic et corpore a Lugdunensibus et nunc et in perpetuum segregatos, nisi reconcilientur catholicae unitati. Ecclesiastica sacramenta suscipimus ab episcopis et sacerdotibus, in quorum dioecesibus vel parocchiis commorabimur, et eis oboedientiam et reverentiam debitam impendemus. Qui vero saecularium in nostro voluerint consilio permanere consulimus ut, exceptis idoneis ad exhortandum et contra haereticos disputandum, ceteri in domibus religiose et ordinate vivendo permaneant, res suas in iustitia et misericordia dispensando, manibus laborando, decimas, primitias et oblationes ecclesiae debitas persolvendo. Datum Laterani XV Kalendas Januanii, Pontificatus nostri anno undecimo.

 

 

 

Bibliografia

X. X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390, f. 3v-4.