Papa Innocenzo III con Agostino: particolare da Raffaello
[17 Settembre 1210]
Prior Bernardus ai fratres eremi Costae de Acqua sub protectione B. Petri
Dilecto filio Bernardo fundatori et fratribus eremi Costa de Acqua, Salutem etc. Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consueverit et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tamquam pia mater suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis precibus inclinati personas vestras cum omnibus bonis tum ecclesiasticis quam mundanis, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, vineas et domum de Caprile, castanetum de Hedere, castanetum de Maro, castanetum de Planellis et castanetum de Fontanis, possessiones et alia bona, quae iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eremo vestrae auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani XV Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno tertiodecimo.
Bibliografia
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254)
B. A., cod. 1390, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254)
B. A., cod. 1390, f. 4v; Analecta Augustiniana 1-23 (Romae 1905-1954) 8 (1920), 299.