Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Vota devotum (1243)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

VOTA DEVOTORUM

[24 settembre 1243]

 

 

Fratres sacerdotes Brictinorum de consensu rectorum parochialium et diocoesanorum confessiones fidelium audire et praedicare possunt. Necnon intra tres menses post obitum Prioris (Generalis) a visitatoribus anni illius ac prioribus locorum in capitulo convocatis successor eligitur.

 

 

 

Dilectis priori et fratribus de Brictinis, Fanensis dioecesis.

§ 1. Vota devotorum Ecclesiae, quae fructum salutis aeternae continere perspicimus, quo potiora sunt omnibus, libenter ad effectus deduci gratiam procuramus. Hinc est quod Nos vestris piis desideriis annuentes ut de licentia et assensu diocoesanorum ac rectorum parochialium ecclesiarum fratres sacerdotes Ordinis vestri recurrentium ad ipsos confessiones audire ac eis paenitentiam intingere salutarem necnon ut illi ex eisdem, quibus virtutum Dominus contulit scientiam praedicationis et gratiam, possint populis proponere verbum Dei vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem.

§ 2. Caeterum, quia per Nos providi cupitis quod vestra pia Religio digna spiritualibus proficere incrementis sibi pro tempore oportune commodum provisionis acceleret et diutina dispendia vacationis ignoret, statuimus, ut obeunte te, fili prior, vel tuorum quolibet successorum, visitatores qui a Priore ac diffinitoribus vestri Ordinis annuatim in generali capitulo statuuntur, convocatis universis et singulis prioribus locorum ad heremum vestram spectantium, ab eis per electionem canonicam et concordem de priore faciant providi, ita ut ultra tres menses heremus ipsa priore non vacet. Ad quod si forte iustum impedimentum in causa non fuit, dicti priores et fratres ab eisdem visitatoribus per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellantur. Nulli ergo etc.

Datum Anagniae VIII Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 128;

Arch. Vat. Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 21, f. 21(128).