Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Pium est (1243)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

PIUM EST

[16 Dicembre 1243]

 

 

Richardus Diaconus Cardinalis pauperibus fratribus eremi SS. Trinitatis de Centumcellis, si convenerit, ecclesiam S. Severae penitus derelictam concedere potest.

 

 

 

Richardo S. Mariae in Cosmedin Diacono Cardinali, Apostolicae Sedis Legato Pium est et etiam laude dignum, ut viros religiosos, qui relictis omnibus serviunt soli Deo, dignis attollamus favoribus et foveamus consiliis opportunis, ut nostri suffulti subsidio possint liberius Domino famulari. Cum igitur sicut dilecti filii prior et fratres heremi S. Trinitatis de Centumcellis Nobis exponere curaverint eorum facultates adeo sint tenues et exiles, quod ipsi, relicto sanctae contemplationis otio, coguntur necessaria mendicare. Nobis humiliter supplicaverunt, ut quietius et liberius possint impendere Domino famulatum, ecclesiam S. Severae penitus derelictam, quae iuris et proprietatis Ecclesiae Rornanae existit, eis de benignitate Sedis Apostolicae concedere curaremus. De tua igitur circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes mandamus quatenus, inquisita super praemissis plenius utilitati, si rem inveneris ita esse, concedas eisdem priori et fratribus ac per ipsos eorum Ordini in perpetuum supradictam ecclesiam. Si expedire videris vice nostra contradicere etc. Datum Laterani XVII Kal. Januarii, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 325; Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 21, f. 54 (323)