Papa Innocenzo IV a Lione
[28 Marzo 1244]
Fratres eremitae in Tuscia ab observando ordine S. Benedicti absolvuntur, quia Regula S. Augustini eis concessa est.
Dilectis filiis Prior et fratribus heremitis in Tuscia Ordinis S. Augustini, Salutem etc. Cum a Nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor acquitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem Nobis vestra petitio continebat, quod cum Regulam B. Augustini vobis concedendam duxerimus, ut a vobis et successoribus vestris perpetuis futuris temporibus observetur, ac per dilectum filium nostrum Richardum S. Angeli Diaconum Cardinalem a promissione, quam de observando Ordine S. Benedicti vel quocumque alio feceratis de speciali mandato nostro sitis penitus absoluti, Nos absoltitionem ipsam ratam et gratam habentes, illam auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani V. Kal. Aprilis Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254), B. A., cod. 1390. f. 11
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 577
A. A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum,
Regesta Pontificum Romanorum 11310 Lucca, Diplomatico.