Papa Innocenzo IV a Lione
[11 Aprile 1244]
Eremus S. Matthaei de Montisci, Florentiae dioecesis sub protectione S. Sedis.
Dilectis filiis ... Priori et fratribus eremi S. Matthaei de Montisci, Florentiae dioecesis Salutem etc. Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et, ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tamquam mater suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis quae in praesentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis praestante Domino poterit adipisci sub B. Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam S. Matthaei, quam... Prior S. Stephani de Capite, Pontis Florentini, venerabilis fratris nostri Fiorentini episcopi, loci doecesani necnon capituli sui accedente consensu, eremo vestrae pia et provida liberalitate donavit, sicut eam iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem eremo auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino etc. Datum Laterani III Id. Aprilis Pont. nostri anno primo.
Bibliografia
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),
B. A., cod. 1390. f. 11v.