Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Religiosam vitam eligentibus (1244)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

RELIGIOSAM VITAM ELIGENTIBUS

[26 Aprile 1244]

 

 

Est Mare Magnum principalium privilegiorum hucusque ab eremitis OSA in Tuscia concessorum secundum ius commune ac generale.

 

 

 

Dilectis filiis Priori et fratribus eremitis in Tuscia constitutis, tam praesentibus quam futuris. regularem vitam professis in perpetuum.

§ 1. Religiosam vitam eligentibus Apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur (quod absit) sacrae Religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

§ 2. In primis siquidem statuentes, ut Ordo Canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini Regulam in domibus ipsis auctoritate apostolica institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

§ 3. Praeterea quascumque possessiones. quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis praestante Domino, poterunt adipisci. firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

§ 4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, loca ipsa in quibus praefatae domus sitae sunt cum pertinentiis suis: videlicet cum ecclesiis, decimis, hortis, vineis, olivetis, pratis, terris, nemoribus, usagiis, pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

§ 5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

§ 6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine prioris sui licentia - nisi arctioris religionis obtentu - de eisdem domibus discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere.

§ 7. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel quaelibet alia persona, ad synodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio saeculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat; nec domos vestras causa Ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire praesumat: nec regularem prioris vestri electionem impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Ordinis vestri aliquatenus se intromittat. Illud adiicientes, ut scilicet priores ipsi episcopo salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta Ordinis sui nullam professionem facere compellantur.

§ 8. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro Oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis, sub obtentu consuetudinis vel alio modo, quidquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis episcopi dioecesani impendant. Alioquin liceat vobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites, gratiam et communionem Sedis Apostolicae habentes, qui nostra freti auctoritate vobis quod postulatur impendant. Quos si sedes dioecesanorum episcoporum forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quos episcopos Romanae Sedis (ut diximus) gratiam et communionem habentes et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictiones vasorum et vestium et consecrationes altarium auctoritate Apostolicae Sedis recipere valeatis.

§ 9. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis - dummodo causam non dederitis interdicto - suppressa voce divina officia celebrare. Chrisma vero, Oleum sanctum, corsecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad Ordines fuerint promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae Sedis habuerint et ea vobis voluerint sine pravitate aliqua exhibere.

§ 10. Prohibemus insuper, ut infra fines parochiarum vestrarum nullus sine assensu dioecesanorum episcoporum et vestro Capellam seu Oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum,

§ 11. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

§ 12. Sepulturam quoque in ecclesiis vestris liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se in eisdem ecclesiis sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint aut etiam publice usurarii, nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

§ 13. Decimus praeterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de Nostra auctoritate facultas.

§ 14. Obeunte vero Generali Priore vestro vel suorum quolibet successorum, nullus vobis qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et Beati Augustini Regulam providerint eligendum.

§ 15. Paci quoque et tranquilitati vestrae paterna in posterum solicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

§ 16. (17) Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus locis vestris concessas, necnon libertates et exceptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

§ 17. (18) Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatas domos retinere, perturbare aut eorum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed ea omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, dioecesanorum episcoporum canonica iustitia et in supradictis decimis moderatione concilii generalis.

§ 18. (19) Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularive persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eisdem domibus, sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant.

Amen, amen. Notas fac mihi Domine vias vitae.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Stephanus S. Mariae Transtyberim tit. S. Calixti Presb. Card.

Ego Otho S. Nicolai in Carcere Diac. Card.

Ego Rainaldus Ostiensis et Vellitrensis episcopus.

Ego Rainerius S. Mariae in Cosmedin Diac. Card.

Ego Ricchardus S. Angeli Diac. Card.

Ego fr. Jacobus episcopus Praenestinus.

Datum Laterani per manum F. Jacobi de Ordine Fratrum Praedicatorum S. Romanae Ecclesiae Vice-cancellari, VI Kal. Maii, Indictione XI, Incarnationis Dominicae anno MCCXLIV, Pont. vero Domini Innocentii Papae Quarti, anno primo.

 

 

 

Bibliografia

Hh. 2, 7;

L. L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV. 391-393

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660) 166-169

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 658

A. A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, Regesta Pontificum Romanorum 11353

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),

B. A., cod. 1390, ff. 12v-14

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustėn, Burgos 1757, 41