Papa Innocenzo IV a Lione
[28 Maggio 1244]
Nominatio NN in correctorem et reformatorem omnium eremitarum in Tuscia per triennium.
Dilecto filio ... Visitatori Generali Heremitarum Ordinis S. Augustini de Tuscia, Salutem etc. Quia salutem potissime cupimus animarum ea per quae provenire valeat diligenti sollicitudine procuramus ipsius impedimenta studentes celeriter amovere. Hinc est quod Nos de probitate tua plenam in Domino fiduciam obtinentes discretioni tuae praesentium auctoritate committimus, ut in omnes heremitas Tusciae tam in capita quam in membra correctionis officium quotiens eorum saluti expedire videris et reformationis exercens, studens iuxta indultam tibi coelitus gratiam extirpare in ipsis vitia et plantare virtutes; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo praesentibus per triennium minime valituris. Data Laterani V Kalendas Junii, Pontificatus nostri anno primo.
Bibliografia
Siena, Archivio di Stato, Diplomatico S. Agostino; A. G., fondo Lopez.