Papa Innocenzo IV a Lione
[3 Novembre 1245]
Est Mare Magnum eiusdem tenoris ac "Quotes a nobis petitur", 1 Octobris 1243, cum nonnullis numeris plus elaboratis, Brictinis concessum.
Dilectis filiis Priori et fratribus Eremi S. Blasii de Brictinis, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
§ 1. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur (quid absit) sacrae religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.
§ 2. In primis siquidem statuentes, ut Ordo canonicus, qui secundum Deum et S. Augustini Regulam atque institutionem eremiticae vitae Fratrum Brictinensium in domibus ipsis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.
§ 3. Praeterea quoscumque hortos et sylvas et quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterint adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.
§ 4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: loca ipsa, in quibus praefatae domus sitae sunt cum omnibus pertinentiis suis, videlicet cum ecclesiis, hortis, pratis, nemoribus, usuagiis in bosco et plano, in acquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de hortis sive virgultis et piscationibus vestris, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.
§ 5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, liberos et absolutos, e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.
§ 6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine prioris sui licentia de eiusdem locis discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum sit vobis in ipsos fratres clericos vel laicos regularem sententiam promulgare.
§ 7. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ut nullus episcopus vel quaelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire, vel iudicio saeculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat; nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi, venire praesumat; nec regularem electionem prioris vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit contra statuta Ordinis vestri, se aliquatenus intromittat. Illud adiicientes, ut scilicet priores ipsi episcopo (salvo ordine suo) oboedire debeant et contra statuta Ordinis sui nullam oboedientiam facere compellantur.
§ 8. Pro consecrationibus vero altarium seu ecclesiarum, ordinationibus clericorum, qui ad ordines fuerint promovendi, sive pro Oleo Sancto vel quolibet ecclesiastico Sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis vobis episcopi dioecesani impendant. Alioquin liceat vobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites, gratiam et communiorem Apostolicae Sedis habentes, qui nostra freti auctoritate, vobis quod postulatur impendant. Quod si sedes dioecesanorum episcoporum forte vacaverint, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quos episcopos Romanae Sedis (ut diximus) gratiam et communionem babentes et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictiones vasorum et consecrationes altarium auctoritate Apostolica recipere valeatis.
§ 9. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuius, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, divina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto.
§ 10. Prohibemus insuper ut infra fines locorum vestrorum nullus, sine assensu dioecesani episcopi et vestro, capellam sive oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum.
§ 11. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.
§ 12. Sepulturam quoque in ecclesiis vestris libere esse decernimus, ut eorum devotione et extremae voluntati, qui se in eisdem ecclesiis vestris sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint aut etiam publice usuarii nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
§ 13. Praeterea hortos et sylvas, ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas.
§ 14. Obeunte vero Generali Priore vestro vel suorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et B. Augustini Regulam providerint eligendum.
§ 15. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ne infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere, capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.
§ 16. Caeterum quia Regnum Dei non in veste pretiosa consistit et Conditor ac Redemptor humani generis ad imitandum humilitatis exemplum induit habitum paupertatis, fratres vestri Ordinis de colore seu valore vestium, sicut in eodem Ordine statutum esse dignoscitur, de caetero non contendant, sed semper vilitatem in eis pro consequenda stola gloriae observantes, quattuor tunicis, duobus scapulariis ac una cuculla coloris grisei sint contenti, et quilibet frater ampla corrigia non consuta cingatur desuper et illa contentus existat.
§ 17. Praterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus eremo vestrae concessas, necnon libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.
§ 18. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam eremum temere perturbare aut eius hortos et sylvas auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolica auctoritate et dioecesani episcopi canonica iustitia.
§ 19. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove communita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo districtae subiaceat uitioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Otto Portuensis et S. Rufinae episcopus.
Ego Willelmus Sabinensis episcopus.
Ego Petrus tituli S. Marcelli presbyteris Cardinalis.
Ego Willelmus tituli Basilicae XII Apostolorum presbyteris Cardinalis.
Ego fr. Johannes tituli S. Laurentii in Lucina presbyteris Cardinalis.
Ego fr. Ugo tituli S. Sabinae presbyteris Cardinalis.
Ego Aegidius tituli SS. Cosmae et Damiani diaconus Cardinalis.
Ego Ottavianus tituli S. Mariae in Via Lata diaconus Cardinalis.
Ego Petrus tituli S. Georgii ad Velum Aureum diaconus Cardinalis.
Ego Johannes tituli S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconus Cardinalis.
Ego Willelmus tituli S. Eustachii diaconus Cardinalis.
Datum Lugduni, per manum Magistri Marini S. Romanae Ecclesiae vicecancellarii, III Nonas Novembris, indictione IIII, Incarnationis dominicae anno MCCXLV, Pontificatus vero domini Innocentii Papae IIII anno tertio.
Bibliografia
L. L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 395
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 6-9.