Papa Innocenzo IV a Lione
[5 Settembre 1245]
Archidiaconus Senensis dioecesis provideat ut eremo Lupocavi detur ecclesiam S. Quirici de Populonia, quia archiepiscopus Pisarum in hac causa ei commissa nihil fecit (Cfr. 15 Dec. 1243).
Dilecto filio ... Archidiacono Senonensi. Dilecti filii... Prior et fratres eremi S. Mariae de Lupocavo, Lucanae dioecesis, porrecta Nobis petitione monstrarunt, quod Nos olim, intellecto quod eadem eremus religioni existeret minus apta et quod monasterium S. Quirici de Populonia, Massanae dioecesis, Ecclesiae Romanae iuris ac proprietatis existens ad tam miserabilem statum devenerat quod non nisi solus... abbas remanserat in eodem, venerabili fratri nostro [Vitali] ... archiepiscopo Pisano per litteras nostras duximus iniungendum ut, inquisita super hiis plenius veritate, si rem inveniret taliter se habere, concederet auctoritate nostra eisdem priori ac fratribus ac per ipsos eorum Ordini perpetuis temporibus monasterium supradictum, contradictores etc. usque compescendo ita quod praedicto abbati quoad viveret necessaria prout deceret congrue ministrarentur de bonis monasterii memorati. Sed dictus archiepiscopus negotium ipsum fere per biennium detinene in suspenso in eo procedere non curavit in non modicum eorum praeiudicium et gravamen. Nolentes igitur ut quod super hoc pie incepimus ulterius retardetur, mandamus quatenus in negotio ipso procedas iuxta directarum ad eundem archiepiscopum continentiam litterarum. Datum Lugduni Nonis Septembris, Pont. nostri anno tertio.
Bibliografia
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 1535