Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Religiosam vitam eligentibus (1246)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

RELIGIOSAM VITAM ELIBENTIBUS

[26 Aprile 1246]

 

 

Constitutio eiusdem tenoris aliarum cum hoc initio Janbonitis concessa.

 

 

 

Priori fratrum heremitarum S. Mariae de Buttriolo, Cesenatis dioecesis, eiusque subjectis prioribus ac fratribus universis tam praesentibus quam futuris heremiticam vitam professis in perpetuum.

§ 1. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet aut robur (quod absit) sacrae religionis infringat. Ea propter, dilecti in Domini filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et domos vestras, in quibus divino vacatis obsequio, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus.

§ 2. In primis squidem statuentes, ut Ordo canonicus, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam in domibus ipsis institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

§ 3. Praeterea quoscumque hortos et sylvas et quaecumque bona praedictae domus in praesentiarum iuste ac canonice possident aut in futurum, concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

§ 4. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: loca ipsa, in quibus praefatae domus sitae sunt cum omnibus pertinentiis suis, videlicet: cum ecclesiis, hortis, pratis, nemoribus, usuagiis in bosco et plano, in acquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, sive de hortis sive virgultis et piscationibus vestris, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat.

§ 5. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, iiberos et absolutos, e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

§ 6. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in domibus vestris professionem fas sit sine prioris sui licentia de eisdem locis discedere; dicedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere praesumpserit, licitum sit vobis in ipsos fratres clericos vel laicos regularem sententiam promulgare.

§ 7. Insuper auctoritate Apostolica inhibemus, ut nullus episcopus vel quaelibet alia persona ad synodes vel conventus forenses vos ire, vel iudicio saeculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat; nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi, venire praesumat: nec regularem electionem prioris vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit contra statuta Ordinis vestri, se aliquatenus intromittat. Illud adiicientes, ut scilicet priores ipsi episcopo (salvo ordine suo) oboedire debeant et contra statuta Ordinis sui, auctoritate Sedis Apostolicae confirmata, nullam oboedientiam facere compellantur.

§ 8. Pro consecrationibus vero altarium seu ecclesiarum, sive pro Oleo Sancto vel quolibet ecclesistico Sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quidquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis episcopi dioecesani impendant. Alioquin liceat vobis quoscumque malueritis catholicos adire antistites, gratiam et communionem Apostolicae Sedis habentes, qui nostra freti auctoritate, vobis quod postulatur impendant. Quod si sedes dioecesanorum episcoporum forte vacaverint, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis; sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praeiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quos episcopos Romanae Sedis (ut diximus) gratiam et communionem habentes et de quibus plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eis benedictiones vasorum et vestium et consecrationes altarium auctoritate Apostolica recipere valeatis.

§ 9. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, dommodo causam non dederitis interdicto, suppressa voce divina officia celebrare. Chrisma vero, Oleum Sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad ordines fuerint promovendi, a dioecesanis suscipietis episcopis, siquidem catholici fuerint et gratiam et communionem sacrosanctae Romanae Sedis habuerint et ea vobis voluerint sine pravitate aliqua exhibere.

§ 10. Prohibemus insuper ut infra fines locorum vestrorum nullus, sine assensu dioecesanorum episcoporum et vestro capellam sive oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum.

§ 11. Ad haec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis, aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

§ 12. Sepulturam quoque in ecclesiis vestris libere esse decernimus, ut eorum devotione et extremae voluntati, qui se in eisdem ecclesiis vestris sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint aut etiam publice usuarii nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.

§ 13. Praeterea hortos et sylvas, ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas.

§ 14. Obeunte vero Generali Priore vestro vel suorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et B. Augustini Regulam providerint eligendum.

§ 15. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ne infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere.

§ 16. (17) Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus locis vestris concessas, necnon libertates et exceptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus.

§ 17. (18) Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatas domos retinere, perturbare aut eorum possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed ea omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolicae auctoritate, dioecesanorum episcoporum canonica iustitia et in supradictis decimis moderatione concilii generalis.

§ 18. (19) Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularive persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subiaceat ultioni. Cunctis autem eisdem domibus, sua iura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum Iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus.

Ego Otto Portuensis et S. Rufinae episcopus.

Ego Petrus Albanensis episcopus.

Ego Wilhelmus Sabiniensis episcopus, etc. [omnes ut in die 3 Nov. 1245.]

Datum Lugduni per manum magistri Marini S. Romanae Ecclesiae vicecancellarii, VI Kalendas Maii, indictione IIII, Incarnationis Dominicae anno 1246, Pontificatus vero domni Innocentii Papae IIII, anno tertio.

 

 

 

Bibliografia

Archivio Secreto Vaticano, Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 21, 273v-274 (465)

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 1806