Papa Innocenzo IV a Lione
[17 Giugno 1247]
Card. Octavianus, Legatus, episcopum Bononiensem exhortare debet ut unionem ecclesiae et conventus S. Mariae Magdalenae in Valle di Petra cum Brictinis confirmet.
Dilecto filio O(ctaviano) Sanctae Mariae in Via Lata Diacono Cardinali Apostolicae Sedis Legato, Salutem et Apostolicam benedictionem. § 1. Insinuarunt Nobis dilecti filii Prior et Universi fratres eremitae de Brictinis, Ordinis S. Augustini, quod prior ecclesiae S. Mariae Magdalenae in Valle de Petra Bononiensis dioecesis, ad frugem vitae melioris aspirans, de sui comventus voluntate unanimi et consensu in manibus dicti prioris de Brictinis pro se ac praefato conventu (salvo per omnia iure venerabilis fratris nostri Bononiensis episcopi) fecit obedientiam manualem, B. Augustini Regulam et constitutiones ac observantas eorumdem servaturum perpetuo pro se ac suis fratribus se promittens, sicut in publico instrumento, confecto inde, plenius dicitur contineri. § 2. Cum autem priores et eremitas huiusmodi pro Religionis suae meritis affectu prosequamur in Domino speciali, dicto episcopo preces direximus et mandatum, ut quod in hac parte, intentione salubri factum esse dignoscitur, pro divina et nostra reverentia gratum sibi constituens et acceptum id prout spectat ad ipsum confirmare non differat, et super hoc tibi etiam, cum requisitus a te fuerit, reverenter intendat, ita quod ex hoc processu temporis, gratiosi apud Nos meruisse gaudeat incrementa favoris. Quocirca discretioni tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus eundem episcopum, sicut efficacius poteris, ut mandatum nostrum compleat, exhorteris. Nobis, quod super hoc feceris et inveneris, rescripturus. Datum Lugduni XV Kal. Julii, Pontificatus nostri anno quarto.
Bibliografia
Hh. 2, 9;
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660) 170
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 405
A. A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, Regesta Pontificum Romanorum 12575
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),
B. A., cod. 1390 f. 15
A. C. BILLI, Brettino e Simone Cantarini. Cenni storico-artistici, Fano 1866 p. 34