Papa Innocenzo IV a Lione
[11 Agosto 1247]
Indulgentia 40 dierum christifidelibus manum adiutricem porgentibus in construendo aut restaurando conventus Eremitarum de Brictino.
Universis christifidelibus praesentes litteras inspecturis, Salutem et Apostolicam benedictionem.
§ 1. Quoniam (ut ait Apostolus) omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extremum misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod (reddente Domino) cum multiplicato fructu recolligere debeamus in caelis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam.
§ 2. Cum igitur dilecti filii prior et fratres eremitae de Brictinis Pesauriensis Ordinis S. Augustini, sicut sua Nobis petitione monstrarunt, ibidem ecclesiam eorum, domos et officinas suis usibus oportunas de novo aedificare coeperint opere sumptuoso, ad quod fidelium subsidium dignoscitur esse eis plurimum opportunum, universitatem vestram rogamus et hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus eis ad hoc de bonis collatis vobis a Deo, pias eleemosynas et grata charitatis subsidia erogatis, ut per subventionem vestram opus incoeptum valeat consummari et vos per haec et alia bona, quae (Domino inspirante) feceritis ad aeternae possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere poenitentibus et confessis, qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi poenitentia misericorditer relaxamus.
Bibliografia
Collectiones ac summaria bullarum et privilegiorum a J. L. Berti (†1765) preparata ac a S. Lopez (†1944) noviter digesta et aucta,
A. G., Bullarium A. G. (sine ulteriori indicatione)