Papa Innocenzo IV a Lione
[30 Settembre 1247]
Indulgentia 40 dierum ut sopra in civitate Faenza pro loco Brictinis a quodam Hugolino Peccio concesso.
Universis christifidelibus etc. ut supra.
§ 1. Quoniam ut ait (ut ait Apostolus) omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extremum misericordiae operibus praevenire ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod (reddente Domino) cum multiplicato fructu recolligere debeamus in caelis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam aeternam. .
§ 2. Cum igitur sicut dilecti filii prior et fratres Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis sua Nobis petitione monstrarunt, nobilis vir Hugolinus Pecci, civis Faventinus, ad construendam ad opus ipsorum quandam ecclesiam, domos et officinas suis usibus opportunas, eis quemdam locum concesserit intuitu pietatis et [cum] ad id propriae sibi non suppetant facultates, universitatem vestram etc. ut supra.
Datum Lugduni pridie Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno quinto.
Bibliografia
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, IV, 407