Papa Innocenzo IV a Lione
[16 Aprile 1248]
Membri "Congregationis Luccanae" cum sede in eremo de Lupocavo regula vitae a visitatoribus Ord. S. Augustini imposita non tenentur.
Dilectis filiis prioribus et fratribus Eremi de Lupocavo Ordinis S. Augustini, Lucanensis dioecesis, Salutem etc. Cum sicut accepimus a nonnullis prioribus vel visitatoribus Ordinis S. Augustini super procurandis negotiis eiusdem Ordinis et visitationibus faciendis sitis pluries hactenus, licet debiles corpore, aggravati, Nos volentes vobis in posterum a simili gravamine praecavere pro eo ut quietum Domino possitis impendere famulatum, vestris supplicationibus inclinati devotioni vestrae, ut de caetero ad susceptionem visitationum et procurationum huiusmodi a quoquam compelli non possitis inviti et quod de loco ad locum non transfretamini contra vestrae beneplacitum voluntatis, auctoritate vobis praesentium duximus concedendum. Nulli ergo etc.
Datum Lugduni XVI Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno quinto.
Bibliografia
Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 21, f. 534v
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 3909