Papa Innocenzo IV a Lione
[7 Dicembre 1249]
Card. Octavianus debet episcopum Bononiensem compellere ut unionem domus S. Mariae Magdalenae in Valle de Petra cum Ordine Eremitarum de Brictinis non plus obsistat, quia consuetudines Brictinorum arctiores sunt.
Dilecto filio O(ctaviano) Sanctae Mariae in Via Lata Diacono Cardinali Apostolicae Sedis Legato, Salutem etc.
§ 1. Dilecti filii prior et fratres Eremitarum de Brictinis Ordinis S. Augustini Fanensis dioecesis Nobis exponere curaverunt, quod cum Prior et fratres domus S. Mariae Magdalenae de Valle Petrae Ordinis S. Benedicti, Bononiensis dioecesis incorporari eorundem Eremitarum domui et Ordini affectarent, tibi direximus scripta nostra, ut venerabilem fratrem nostrum Bononiensem episcopum monere ac inducere procurares quod fratres dictae domus S. Mariae Magdalenae Ordini unire [ac] domui dictorum Eremitarum studeret, sed eodem episcopo a te super hoc monito diligenter, id non posse propter diversitatem Ordinum asserente, ad supplicationem eorundem prioris et fratrum Eremitarum asserentium quod ipsi propter constitutiones eorum Ordini editas longe arctioribus quam dicti fratres S. Mariae Magdalenae observantiis astringuntur; iterato tibi nostris dedimus litteris in mandatis, ut si Ordinem praedictorum Eremitarum Ordine fratrum eorundem S. Mariae Magdalenae ex constitutionum additione, tibi arctiorem esse constaret, super incorporatione sive unione praedictis, praefati episcopi requisito assensu et ipsius in omnibus iure salvo, dispensative procederes, prout videret tua circumspectio expedire, et licet huiusmodi negotium dilecto filio magistro Ubaldo, subdiacono et capellano nostro, duxeris committendum, in ipso tamen nullus habitus est processus. Quare praefati prior et fratres Eremitarum Nobis humiliter supplicarunt, ut ne in ipsorum praeiudicium, factum huiusmodi diutius proteletur, incorporationem sive unionem praedictam fieri de benignitate Sedis Apostolicae mandaremus.
§ 2. Quocirca discretioni tuae per iterata scripta mandamus, quatenus super incorporatione sive unione praefatis procedas iuxta traditam tibi formam; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.
Datum Lugduni VII Idus Decembris, Pontificatus nostri anno septimo.
Bibliografia
Hh. 2. 15;
LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 172
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 415