Papa Innocenzo IV a Lione
[6 Ottobre 1250]
Confirmatio donationis ecclesiae S. Concordii, Spoletanae dioecesis, ab episcopo eiusdem fratribus de Brictinis.
Dilectis priori et fratribus eremitarum de Brictinis, Fanensis dioecesis. Cum a Nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Significastis siquidem Nobis quod W. felicis nominationis Spoletanus episcopus vobis ecclesiam S. Concordii suae dioecesis cum terra sufficienti ad hortum et officinas vobis necessarias, prout spectabat ad eum, pia liberalitate concessit, prout in ipsius litteris inde confectis dicitur plenius contineri. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati concessionem huiusmodi sicut provide facta est auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes defectum si quis in ea extitit de plenitudine potestatis. Nulli ergo etc. Datum Lugduni II Nonas Octobris, Pontificatus nostri anno octavo.
Bibliografia
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 4856;
Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 22, f. 19 (108)