Papa Innocenzo IV a Lione
[2 Dicembre 1250]
Decretum Card. Petri S. Georgii ad Velurn Aureum, cuius approbatio apostolica adhuc desideratur, in quo restitutio ccclesiae S. Leonardi de Sylva Lacus Ordini S. Augustini in Tuscia ratificatur.
Dilectis in Christo Priori et fratribus Ordinis S. Augustini in Tuscia, Salutem etc. Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod cum Palmerius olim prior et Hugolinus canonicus ecclesiae S. Leonardi de Sylva Lacus, Senensis dioecesis, ipsam ecclesiam, quae hactenus Ordinis Eremitarum extiterat, Ordini vestro restituerint, de nostra licentia speciali, detinendo eam viderentur suarum animarum derogare saluti. Nos vestris precibus inclinati, quod ab eisdem Palmerio et Hugolino provide actum est in hac parte ratum habentes, illud auctoritate praesentium confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Perusii IV Nonas Decembris, anno 1250.
Bibliografia
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 445