Papa Innocenzo IV a Lione
[31 Marzo 1251]
Poenitentes Jesu Christi in Provincia recipiunt Regulam S. Augustini.
Venerabilibus fratribus ... Massiliensi et ... Tholoniensi episcopis, Salutem. Debet ex nostra providentia, qui vicem in terris Jesu Christi gerimus, provenire, ut ipsis famulis, qui mundi spretis honoribus et divitiis derelictis sanctorum patrum nituntur sequi vestigia, in veritatis spiritu et habitu paupertatis ordo debeat et certa regula, qua regantur, per quam etiam sibi et aliis proficiant ad salutem. Cum igitur dilecti filii... rector et fratres Poenitentiae Jesu Christi, abrenunciatis vanitatibus huius mundi et omnibus pompis eius, desiderent sub B. Augustini Regula, Patri luminum vivere, obsequi et facere poenitentiae digniores fructus, cum nulli regulari observantiae sint adstricti, Nos honestis et piis eorum desideriis ex quibus grande lucrum animarum, quod est Nobis inter caetera carius, segui potuerit, benignius annuentes, mandamus quatenus Regulam praedictam auctoritate nostra eisdem rectori et fratribus concedatis, ipsos benigni favoris opportuni consilii et auxilii praesidiis confoventes.
Datum Lugduni II Kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno octavo.
Bibliografia
Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 24, f. 78 (536, inserta)
G. M. Giacomozzi, L'Ordine della Penitenza di Gesù Cristo, Roma 1962, p. 114