Papa Innocenzo IV a Lione
[17 Giugno 1251]
Examen instituendum ab episcopo Mutinensi de vita et miraculis Johannis Boni ad eum canonizandum.
Venerabili fratri A(lberto) episcopo Mutinensi et dilectis filiis priori S. Marci et praeposito ecclesiae Mantuanae, Salutem etc. Dignas Domino referimus gratias, quod, sicut venerabilis frater noster episcopus et dilecti filii nobiles viri, Bartholomaeus et Nicolaus, ambasciatores Mantuani exponere curaverunt recolendae memoriae fratrem Joannem Bonum eremitam Mantuanum, cum pie vixisset in hoc saeculo, viam salutis docendo verbis pariter et exemplis, tandem praesentis vitae cursu feliciter consumato multis miraculis omnipotens Deus decoravit. Unde, cum non deceat tales et tantos viros sine veneratione relinquere, quorum miracula et merita eos Sanctos ostenderunt, Nobis humiliter supplicarunt, ut ipsum adscribere Sanctorum cathalogo dignaremur. Quia vero Nobis non constat de praemissis, discretioni vestrae, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, per apostolica scripta mandamus, quatenus de vita et miraculis diligenter et fideliter inquirentes, super his testes fide dignos recipere legitime studeatis et de singulis circumstantiis iuxta interrogationis formam, quam vobis sub bulla nostra transmittimus inclusam, examinare prudenter ac ipsorum dicta fideliter in scriptis redacta et sub propriis inclusa sigillis ad nostram praesentiam transmittere procuretis, ut secundum Deum in hoc negotio procedamus. Quod si non omnes his exquirendis potueritis interesse, tu frater episcope, cum eorum altero nihilominus exsequaris. Datum Ianuae XI Kalendas Julii, Pontifcatus nostri anno octavo.
Bibliografia
L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675, IV, 451
X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),
B. A., cod. 1390 f. 17v-18;
Acta Sanctorum Octobris IX, sub die 22, p. 772
E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884, 5255;
A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum, 14338;
G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustìn, Burgos 1757, 57